Jump to content

Himinglæva

E Vicipaedia
Filiae Ægir et Rán cervisiam praeparant

Himinglæva in mythologia Nordica fuit una e filiabus novem dei marini Ægir et uxoris eius Rán secundum indicem nominum in libro Edda oratione soluta scripto relatum; sorores igitur habuit Bara seu Drafna, Blodughadda, Bylgia, Duva, Hevringa, Hranna, Kolga, Uda. Hae omnes undas maris figurant et in carminibus scaldicis sub significatione maris uti possunt.[1] Himinglæva ipsam in poemate quodam Einar Skulii filius sic celebravit:

Himinglæva fremitum maris
vehementer adversus fortem ciet.[2]

Nomen Himinglæva "unda colorem caeli refulgens" significat.

  1. Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 25, 75
  2. Einar Skulason apud Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 61
Vicimedia Communia plura habent quae ad Himinglæva spectant.