Instrumentum pacis Bressiciensis
Instrumentum pacis Bressiciensis est foedus quod Bressiciae in fine belli mundani primi conclusum est ex alia parte inter Germaniam, imperium Austro-Hungaricum, Bulgariam, et Imperium Ottomanicum atque ex altera parte inter Russiam Sovieticam et Ucrainam, quae paulo ante civitas sui iuris facta erat. Quod instrumentum subscriptum est die 3 Martii 1918.
Pax Bressiciana finivit bellum inter Russiam et Germaniam gestum.
Ucraina, Finnia, Polonia, Lettonia, Lituania civitates sui iuris factae sunt. Milites Germanici remanserunt in Estonia et Livonia atque in occidentali parte Rutheniae Albae.
Duces partium Russicarum fuerunt primum Adolfus Joffe, deinde Leo Trotski. Duces Germanae partis fuerunt primum Ricardus de Kühlmann, deinde praefectus militum generalis Maximilianus Hoffmann.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Instrumentum pacis Bressiciensis apud universitatem Yalensem