Mare Ochotense
Mare Ochotense[1] (Russice: Охотское море, tr. Ochotskoe more) est mare Oceani Pacifici. Area huius maris est 1603 milia chm², profunditas mediocris 1780 m, maxima autem 3916 m est.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Nomen ex Ochota fluvio accepit[2]. Mare Penschinicum interdum Latine mare omne nominabatur[3], quod nomen hodie sinus unicus maris Penschinicus vel Penzhinensis retinet.
Situs
[recensere | fontem recensere]Ab oceano a Camtschatca paeninsula et insulis Curilensibus Esoniaque separatum est; inter mare Ochotense et mare Iaponicum Sachalina insula sita est. Freto Tatarico et freto Nevelskii et freto Laperousii cum mari Iaponico coniunctum est, permultis fretis inter insulas Curilenses cum Oceano. Litora Russiae et Iaponiae circumluit.
Res geographicae
[recensere | fontem recensere]Sinus Schelechovii est sinus maris Ochotensis maximus. Pars sinus septentrionalis a paeninsula Taigonos (Taigae nasus) in duo sinus separatur, sinum Gizhigensem[4], in quem Gizhiga flumen influit, et sinum Penzhinensem, in quem Penzhina flumen aquas fert.
Insulae Schantaricae[5] et insulae Iamenses in mari Ochotensi sitae sunt.
Flumen maximum in mare Ochotense influens est Amur. Ceterorum fluviorum Ochota nominanda est.
Saeculis a XVI ad XVIII ab Aldano per Maiam accolam eius et Iudomam accolam Maiae iter a Lena ad mare Ochotense fuit: nam ab initiis Iudomae tractus navium ad Uracum fluvium, in mare Ochotense se effundentem, ducebat[6].
Dzhugdzhur iugum secundum litus Ochotense stant et saepe flumina, quorum fontes brevissime a mari distant, in Oceanum Glacialem aquas ferunt.
Urbes litorales
[recensere | fontem recensere]Magadanum est urbs ad litus sita et portus maris Ochotensis maxima; alter portus magnus est Nicolaopolis ad Amurem. Ochotium urbs regionis antiquissima etiam portus Ochotensis est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Linnaea, tomus 6, p. 531; P.S. Pallas, Zoographia rosso-asiatica, p. 274.
- ↑ А.А. Бурыкин, К истории и этимологии некоторых топонимов Охотского побережья (Russice)
- ↑ Michaelis Lomonosov Oratio de meteoris vi electrica ortis.
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Гижигинская губа.
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Шантарские острова. Sed cf. binomina Liparis schantarensis. Neoliparis schantarensis, Cirsium schantarense et Dyschirius (Dischiridus) shantarensis.
- ↑ Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XΙII. (Textus apud Google Books)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 55°0′0″N 150°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Ochotense spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |