Natura
Natura alicuius est essentia vel ingenium rei. Exempli gratia carmen Lucretii, cuius titulus De Rerum Natura est, de elementis mundi tractat, quae sunt qualia et quomodo. Sensu strictiore "natura" naturam mundi significat, praecipue naturam telluris omniumque rerum, quas homines non fecerint; hoc sensu verbum culturae oppositum est. Historia naturalis ea scientia, quae de natura, tractat est.
Modus, quo homines conceptum naturae cogitaverunt, in variis temporibus locisque saepe mutatus est. Ad generaliter loquendum modi duo sunt, quibus natura cogitata est:
- 1. positive, ut collectio omnium entium, una cum homine ipso, qui in se habent causam suae generationis, neque alibi;
- 2. negative, ut collectio omnium entium qui facti non sunt ab hominibus.
Secundum haec iudicia, natura totum universum comprehendit, quod ab multis hominibus creatio dei vel deorum esse putatur. Philosophi sive theologi scholastici de natura naturante (creatore deo) et natura naturata (mundo creato) disseruerunt.
De ambiguitate naturae, et magnae omnium rerum matris simulque novercae, apud scriptores antiquos legimus. E. g.:
- Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit.[1]
- Animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minor est, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura magna, saeva mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.[2]
Lectu certe etiam ea digna sunt, quae Lucretius epicum carmen suum de rerum natura incipiens stilo hymnographico in prooemio libri primi de Venere dea quasi naturae naturatae matre scripsit.[3]
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ducarme, Frédéric; Couvet, Denis (2020). "What does 'nature' mean?". Palgrave Communications (Springer Nature) 6 (14).
- François Couplan. La nature nous sauvera: Réponses préhistoriques aux problèmes d'aujourd'hui. Lutetiae: Albin Michel, 2008 (Francogallice).
- Eder, Klaus. 1988. Die Vergesellschaftung der Natur. Studien zur sozialen Evolution der praktischen Vernunft. Francoforti ad Moenum: Suhrkamp. (Theodisce). ISBN 3-518-28314-6.
- Fischer, Ludwig, ed. 2004. Projektionsfläche Natur. Zum Zusammenhang von Naturbildern und gesellschaftlichen Verhältnissen. Hamburgi: Hamburg University Press. (Theodisce). ISBN 3-937816-01-1.
- Antje Flade. Natur psychologisch betrachtet. Bern: Huber, 2010 (Theodisce). ISBN 978-3-456-84877-8.
- Karen Gloy. 1995. "Das Verständnis der Natur." In Die Geschichte des wissenschaftlichen Denkens. Monaci: Beck (Theodisce).
- Greene, Brian. 2005. The Fabric of the Cosmos: Space, Time, and the Texture of Reality. Novi Eboraci: Vintage. (Anglice). ISBN 978-0-375-72720-7.
- Götz Großklaus, Ernst Oldemeyer, edd. Natur als Gegenwelt - Beiträge zur Kulturgeschichte der Natur. Carolsruhae: Loeper Verlag GmbH, 1983 (Theodisce).
- Ramon Margalef. 1995. L'ecologia. Barcinonae: Diputació Provincial de Barcelona, Institut d'Edicions (Catalane). ISBN 84-505-2460-1.
- Alfred Schmidt. 1993. Der Begriff der Natur in der Lehre von Marx. Ed. 4a. Hamburgi: Europäische Verlagsanstalt (Theodisce). ISBN 3-434-46209-0.
- Wilson, Edward Osborne. 2003. The Future of Life. Novi Eboraci: Vintage. (Anglice). ISBN 978-0-679-76811-1.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Quintilianus, Institutio oratoria 12.1.2
- ↑ Plinius, Naturalis historia 7.1
- ↑ Lucretius, De rerum natura 1.1-44.