Jump to content

Numen

E Vicipaedia

Numen est in religione Romana dei nutus,[1] quae adflatum divinum sive voluntatem dei cuiuspiam indicare credebatur. Ab exeunte saeculo XIX studiosi religionum numen cum primitivarum gentium inpersonalibus naturae potentiis (sicut Polynesianorum Melanesianorumque mana, aut orenda Irocesorum) contribuere contendebant, donec post secundum bellum mundanum hic flexus anthropologicus in quaestionem vocatus est. Nam numen Romanorum a prima origine appellatio relativa esse videtur, quae semper ad deum quempiam nec ad ullam inpersonalem potentiam refertur.

De etymologia

[recensere | fontem recensere]

Constat inter omnes numen a nuendo appellatum esse[2] et a primo idem valuisse ac nutum.[3] Nutus semper aliquem qui adnuat sive abnuat poscit. Ideo et nutus et numen nomina relativa appellari possunt, quae ad quempiam "nutorem" referuntur. Postea officia horum vocabulorum diversa facta sunt: nutus appellatio generalis, numen autem ad res divinas pertinens. Numen cum vocabulo Graeco νεῦμα 'nutus; signum nutu datum' formaliter comparari potest. Sin autem numen et νεῦμα orta sint ab eadem forma prisca, oportet hanc formam a stirpe *neus- profectam esse, nam ceteroqui nuendi verbum Graecum non νεύω (< *νεύσω) sed *νέω esset. Fieri quidem potest, ut ambae sua quaeque via formas fortuito inter se comparabiles genuerint.[4] Numen a primo capitis motum significasse creditur, sed Hendrik Wagenvoort motum in genere adseveravit, quo "dynamismum Romanum" defendere posset.[5]

Numen in religione Romana

[recensere | fontem recensere]

Antiqui posterique Romanos putabant deos aliasque res religiosas a Graecis accepisse — per interpretationem Romanam, quae dicitur. Erant quidem vocabula arcana deorumque nomina, quae ad priscam aetatem pertinere videbantur. Exeunte saeculo exorta est quaestio de origine religionis Romanae, in qua de significatione numinis agebatur.

Potentia inpersonalis

[recensere | fontem recensere]

Exeunte saeculo XIX eo rerum ventum erat, ut scientia primitivarum gentium adeo creverit, ut culturarum proprietates inter se comparari aptum videretur. Itaque studiosis religionum — fortasse partim theoria evolutionis motis — curae erat in origine Romanae religionis investiganda arcanis uti appellationibus parum intellectis. Inter quas animum attendebant in numen, quod ratione praedeistica ut inpersonalem interpretari coeperunt potentiam, quae praesentiam sui in variis eventis et phaenomenis ostendit. Itaque numen cum mana Polynesianorum aliisque potentiis primigeniis comparari posse videbatur.[6] Quae cum ita sint, origo animistica religionis Romanae confirmari videbatur animismo primitivarum gentium. Itaque H. J. Rose dixit religionem Romanam polydaemonicam fuisse, quippe cum multis dis minoribus (Sondergötter) suum cuique officium esset, sicut Cinxiae cingulum novae nuptae solvere, et Spiniensi agros contra spinas protegere. Quae daemonia cum numine contribuit et cum mana conparavit.[7] Hendrik Wagenvoort varias potentias inpersonales cum "dynamismo Romano" contribuit. In origine praedeistica describenda rationem philologicam comparationibus anthropologicis augere voluit. Numen cum mana, potentia primigenia tactu transferenda, comparavit. Ideo etiam etymologiam ita mutavit, ut numen a primo 'motum' significasse diceret.[8] Quod quidem longinque ductum esse videtur, nam constat *neu- radicem in plurimis linguis Indoeuropaeis vocabula 'capitis motum' significantia generasse.

Potentia dei personalis

[recensere | fontem recensere]

Doctrina potentiae inpersonalis apud historicos religionis Romanae magnopere valuit prima parte saeculi vicesimi.[9] Quamquam theoria animistica ab auctoribus recentioribus non iam adprobatur et fictio scholastica habetur,[10] in multorum tamen opinionibus haeret, nam tanta Rose et consortes usi sunt arte philologica, ut etiam nunc lectione digni sint libri quos scripserunt. Nihilo minus originem religionis Romanae a cognitione anthropologica vel ethnologica ducere parum expedit, nam audax est qui ait omnes religiones primitivas ab inpersonalium potentiarum fiducia profectas esse. At etiam sunt qui negent numen appellationem priscam esse,[11] quod est contra opinionem eorum qui propinquam vocabuli νεῦμα cum numine cognationem proponere volunt.

At apud Romanos potentiae divinae personales erant, quod etiam Rose de polydaemonismo Romanorum locutus fere concessit.[12] Etiam a multis observatum est,[13] primum perque totam Latinitatem numini divinitatem quandam adtributam esse, sicut apud Ciceronem numen deorum, numen divinum, numen Iovis. A prima igitur origine de persona divina numini adtributa agebatur. Qui usus postea ad Augusti numen applicabatur,[14] deinde ad alia hominum corpora potentatu paene divino praedita, sicut numen senatus, numen populi. Iuxta hanc conformationem verborum deinde exstitit usus absolutus numinis per metonymiam ita ut significatus, vel restrictius semema, alterius verbi ad alterum transiret: numen←divinum 'potentia divina' ⇒ numen 'potentia divina, divinitas, deus'. Quae usus extensio a Vergilio profecta esse videtur, qui quidem usum priscum tenebat, sicut numen Iunonis,[15] sed metonymiam quoque colebat, sicut "quo numine laeso" [sc. Iuno Aeneam tot adire labores impulerit];[16] et "omina ni repetant Argis numenque reducant" [ubi numen ad Palladium refertur].[17] Dehinc numine etiam mystica divinitatis in variis rebus sicut termino[18] aut loco amoeno[19] praesentia indicabatur.[20]

--

Vergilius forma plurali "magna numina precari" utitur.[21] Per voces simulacra numinum Tacitus historicus mentionem facit "signorum virium activarum."[22] Gaius Plinius Caecilius Secundus de "numine historiae," 'divinas historiae vires' significans, loquitur.[23]

Fieri potest, ut scholares potius "nodis significationum" deorum Italicorum contentos esse oporteat quam definitionibus inmutabili necessitate constrictis (Phillips III 1976: 248); etiam in Radke (1965) reprehenditur, quod nimia cura formas et significationes horum multorum nominum descripserit (Drummond 1971: 239).

De usu moderno

[recensere | fontem recensere]

Numen a sociologis adhibetur ad appellandam notionem 'virium magicarum quae in re ipsa inhaeret, praecipue de notionibus in memoria culturae Occidentalis scribentibus.

Numen ad Deum Christianum spectans temporibus hodiernis multis modis usurpata est: Locutio "numen eris caeloque redux mirabere regna" videtur in versu 129 poematis Metrum in Genesin,[24]

Nexus interni

  1. Priscianus in GL 4.16 (p.126 Keil).
  2. Varro Ling. 7.85 "numen ... dictum ab nutu".
  3. Lucr. 3.144 "ad numen [= nutum] mentis momenque movetur."
  4. Cf. Frisk II 309.
  5. Vide infra.
  6. Praeter manam proferri possunt haec: Ase in religione Iorubana; Kami in Shinto; Manetou Algonciensium; Orenda Irocesorum; Sechina in religione Iudaica; Sila in mythologia Inuitica; Teotl in religione Aztecorum; väki in mythologia Baltico-Finnica; Othinus in mythologia Germanixa.
  7. Rose 1926: 7-8, 44-54; 1951.
  8. Wagenvoort 1947: 74-103.
  9. Cf. etiam Pfister 1937.
  10. McGeough 2004:179.
  11. Latte 1960: 57.
  12. Rose 1926: 8, 44.
  13. Fishwick 1969/1990: 384; Prescendi 2000.
  14. Ov. Trist. 3.8.13; Tac. Ann. 1.73. Fishwick 1969, 1970; Pötscher 1978.
  15. Aen. 1.48; 3.437.
  16. Aen. 1.8.
  17. Aen. 4.94.
  18. Ov. Fast. 2.639-646.
  19. Ov. Fast. 2.296
  20. Lewis 2016: 67-68.
  21. Vergilius, Aen. 3.634.
  22. Tac. Ann. 1.10.
  23. Plin.C. Plinius Caecilius Secundus, Epistulae, 9, 27, 1.
  24. Kreuz 2006. Pavlovskis 1989.
  25. Benjamin Daydon Jackson; Theodor Magnus Fries (22 Decembrus 2011). Linnaeus. Cambridge University Press. ISBN 978-1-108-03723-5 .
  26. http://kb.wisc.edu/page.php?id=11472
  27. Clive Hart; James Joyce (1974). A concordance to Finnegans wake. P. P. Appel .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Berrettoni, P. (1965) Numen in Lucrezio. Studi e saggi linguistici 5: 120-129.
  • Carter, Jesse Benedictus (1898) De deorum Romanorum cognominibus quaestiones selectae. Teubner.
  • Drummond, A. (1971) Early Italian Deiities. Classical Review 21: 239–241.
  • Fishwick, Duncan (1969) Genius and Numen. Harvard Theological Review 62: 356–367.
  • ——————— (1970) Numina Augustorum, Classical Quarterly (N.S.) 20: 191–197.
  • ——————— (1990) The Imperial Cult in the Latin West. Brill. ISBN 90-04-07179-2.
  • Francissen, F.P.M. (1977) Numen inest in loco. De Romeinen en het sacrale in de natuur. Hermeneus 49: 247-275.
  • Frisk, Hjalmar (1972) Griechisches etymologisches Wörterbuch, II. Winter Verlag.
  • GL = Grammatici Latini ex recensione Henrici Keilii, vol. II: Prisciani Institutionum grammaticarum libri I-Xii ex recensione Martini Hetzii. Lipsiae in aedibus B. G. Teubnei a. MDCCCLV.
  • Kreutz, Gottfried (2006) Pseudo-Hilarius Metrum in Genesin, Carmen de Evangelio: Einleitung, Text und Kommentar. Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften.
  • Latte, Kurt (1960) Römische Religionsgeschichte. Beck.
  • Linke, Bernhard (2014) Antike Religion. De Gruyter.
  • McGeough, Kevin (2004) The Romans: New Perspectives. ABX-CLIO, Inc.
  • Otto, Rudolf (1936) The Idea of the Holy: An Inquiry Into the Non Rational Factor in the Idea of the Divine. Ed. retractata. Oxford University Press. Iterum prolatus[nexus deficit]: Kessinger Publishing (2004).
  • Pavlovskis, Zoja (1989) The Pastoral World of Hilarius' in Genesin. Classical Journal 85: 121–132.
  • Pfister, Friedrich (1937) Numen. RE 17: 1273-1291.
  • Phillips III, Charles R. (1976) A Note on Vergil's Aeneid 5,744, Hermes 104: 247–249.
  • Pötscher, Walter (1959) Numen. Gymnasium 66: 353-374.
  • ——————— (1978) Numen und Numen Augusti, ANRW II: 16.1.355-392.
  • Prescendi, Francesca (2000) Numen. Der Neue Pauly (DNP). Band 8, Metzler.
  • Radke, Gerhard (1965) Die Götter Altitaliens. Aschendorff.
  • Rose, Herbert Jennings (1926) Primitive Culture In Italy. Methuen & Co.
  • ——————— (1935) Numen inest: 'Animism' in Greek and Roman Religion. Harvard Theological Review 28: 237–257.
  • ——————— (1946) Primitive Culture in Italy. Methuen & Co.
  • ——————— (1951) Numen and Mana, Harvard Theological Review 44: 109-120.
  • Ross Taylor, Lily (1937) Tiberius' Ovatio and the Ara Numinis Augusti. American Journal of Philology 58: 185-193.
  • Wagenvoort, Hendrik (1947) Roman Dynamism. Studies in ancient Roman thought, language and custom. Blackwell.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]