Jump to content

Orinocum

E Vicipaedia
Despectus in Flumen Orinocum in Viridario Nationali Mariusa (Delta Amacuro).

Orinocum[1] (Hispanice Orinoco) est unum e longissimis fluminibus in America Australi sitis, 2140 chiliometrorum longum, cuius pelvis exsiccationis, aliquando Orinoquia appellatus, 880 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit, quorum 76.3 centesimae in Venetiola, reliquium in Columbia patent.

Flumen Orinocum in Amazonum civitate Venetiolae.
Vadum candicans Fluminis Orinoci prope aeroportum Portus Ayacuquensis in Venetiola.
Flumen Orinocum in Amazonum civitate Venetiolae
Tabula geographica Orinoci inferioris, 1897.

Flumen est quartum a maximo orbis terrarum flumen per volumen aquae liberatae aestimatum. Amnis cum influentibus fluviis sunt maxima ratio transportationis in Venetiola orientali et interiore atque in planitiebus Columbianis. Circumiecta naturalia terrae quam flumen exsiccat varia sunt, permultas enim species florae et faunae habent.

Ostium amnis, ubi in Oceanum Atlanticum defluit, ab ipso Christophoro Columbo per suam tertiam navigationem die 1 Augusti 1498 descriptum est. Alexander von Humboldt, scientiae peritus Borussicus, regionem anno 1800 exploravit.[2]

In fluxu superiore bifurcationem veram habet; nam Casiquiare bracchium ab Orinoco avertit et aquae fere tertiam partem in flumen Nigrum fluminis Amazonum accolam aufert. Maximi Orinoci accolae sunt Ventuarius, Caura, Caroni (a dextra parte); Guaviare, Meta, Apure (a laeva).

Urbes Portus Ayacuquensis[3], Civitas Guayanensis et Civitas Bolivarensis ad ripas Orinoci sitae sunt.

  1. Caroli Linnaei Systema vegatabilium, ed. 17, vol. IV, pars 1, Gottingae 1827 (p. 275 apud Google Books); Synopsis plantarum aequinoctialium Orbis Novi, Lutetiae 1825 (p. 337 apud Google Books), etc.
  2. Helferich 2004.
  3. "Vicariatus Apostolicus Portus Ayacuquensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Helferich, Gerard. 2004. Humboldt's Cosmos: Alexander von Humboldt and the Latin American Journey that Changed the Way We See the World. Novi Eboraci: Gotham Books. ISBN 1592400523.
  • León, Gustavo Silva. 2005. La cuenca del río Orinoco: visión hidrográfica y balance hídrico. Revista Geográfica Venezolana. 46 (1): 75–108.
  • MacKee, E. D., C. F. Nordin, et D. Perez-Hernandez. 1998. The Waters and Sediments of the Rio Orinoco and its major Tributaries, Venezuela and Colombia. United States Geological Survey water-supply paper. ISSN 0886-9308. Vasingtoniae: United States Government Printing Office.
  • Rawlins, C. B. 1999. The Orinoco River. Novi Eboraci: Franklin Watts.
  • Stark, James H. 1897. Stark's Guide-Book and History of Trinidad including Tobago, Granada, and St. Vincent; also a trip up the Orinoco and a description of the great Venezuelan Pitch Lake. Bostoniae: James H. Stark. Londinii: Sampson Low, Marston & Company.
  • Triana, S. Pérez. 1902. Down the Orinoco in a Canoe.
  • Weibezahn, F. H., A. Haymara, et M. W. Lewis. 1990. The Orinoco River as an ecosystem. Caracis: Universidad Simon Bolivar.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 8°33′36″N 60°30′0″W, 2°19′5″N 63°21′42″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Orinocum spectant.