Jump to content

Pasta

E Vicipaedia
Pasta nuper facta.

Pasta[1][2][3][4] est alimentum ex massa facta, cuius elementum principale est farina cum aqua mixta, ad quam sal, ova et alia addi possunt, quaeque in aqua coqui solet. Etsi quaevis farina adhiberi potest, maxima praeceptorum occidentalium pars traditionem Italianam sequentes tritico duro utuntur. In Asia alia farinae genera in usu sunt, sicut oryza aut fagopyrum, e quibus collyra simili modo fiunt.

Verbum pasta ex Graeco πάστα deductum est: farina depsta sive farina ex aqua subacta). Lingua Italiana verbum ab anno 1310 attestatum est[5].

De nominibus pastarum

[recensere | fontem recensere]
Miraculum de pastillis in domo Guiccionii ... Testis I hoc modo rem narrat publice suditam: Invitaverat Guillelmum aliquando compater suus Guiccionius ad prandium, eique apposuerat maccarones seu lagana cum pastillis: quorum aliqui de industria impleti furfure positi fuerunt ante d. Guillelmum. Hos cum ei praescindere vellet, quae eosdem paraverat Guiccionii uxor, coepit ille dicere commatri suae, Quare hos ipsi praescinderet; et formans super lancem signum crucis, accepit aliquos ex dictis pastillis plenis furfure, eosque aperiens reperit plenos recocto lacte, ac mox mulieri monstravit, dicens, Huc aspice, commater, numquid delicati sunt? ... Testis III notat dolum in pastillis fecere mulierem, quod taederet ipsam toties convivam habere Guillielmum.[6]

Varietates pastarum Italicarum

[recensere | fontem recensere]
  1. Cf.pasta” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. III [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 589: “Pasta, πάστη, farina aqua subacta, et in massam conversa”.
  2. Cf. Marcellus Empiricus. De medicamentis . Confectio salis cathartici: “Ita ut scammonias coquas, ut minus laedat. Coques enim sic: mettes in pastam, deinde mittes in furnum, ut cum ea coquatur”. Ioannes Arbuthnot et Carolus Arbuthnot fontem memoraverunt in Tables of ancient coins, weights and measures, explain'd and exemplify'd in several dissertations, p. 316. Londinii: J. Tonson.
  3. Marcellus; Salimbene; Baldus 1.54
  4. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici pasta apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 799. ISBN 9789509771345 [PDF]: “Pasta -ae, f.. Sin: pasta subacta, farina subacta.”
  5. N. Zingarelli, Vocabolario della lingua italiana, Zanichelli 2001
  6. Acta Beati Guillelmi Eremitae [anno 1537] cap. 15-16 in Acta Sanctorum Aprilis vol. 1 (Parisiis: Palmé, 1866) p. 381
  7. Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.45
  8. Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.45, 1.419, 9.268, 17.419, 20.799
  9. "Foiada"
  10. Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.55
  11. "Docta fuit grassos manibus componere gnoccos, Tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta": Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 6.537-538
  12. John Ray, Observations topographical, moral, and physiological, made in a journey through part of the Low-Countries, Germany, Italy, and France (Londinii: John Martyn, 1673) p. 405 (Paste made into strings like pack-thread or thongs of whit-leather (which if greater they call Macaroni, if lesser Vermicelli) they cut in pieces and put in their pots as we do oat-meal to make their menestra or broth of)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Pastae in fabrica praeparatio.
  • c. 400 : Marcellus Empiricus, De medicamentis 30.49; cf. 1.38 ubi "pasta" non alimentum, sed dentifricium ad dentes nigros emendandos significat
  • 1552 : Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.54-55 et passim
  • 1287 : Salimbene de Adam, Cronica 786, sub die 11 Augusti 1284 (ed. Ferdinando Bernini [Baro: Laterza, 1942] p. 264) ("in festo Sancte Clare, comedi primo raviolos sine crusta de pasta")
  • 1803 : Grimod de la Reynière et al., Almanach des gourmands vol. 1 (2a ed. Lutetiae, 1803) pp. 57-58

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad pastam spectant.
Lucunculus

Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!