Jump to content

Pauperes commilitones Christi Templique Salomonici

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Militia Templi.
Crux ordinis.

Pauperes commilitones Christi Templique Salomonici sive Ordo Pauperum Commilitonum Christi Templi Hierosolymitani (OPCCTH) sive Ordo militum Templariorum vel breviter Templarii fuit ordo militaris Christianus, anno 1118 conditus ab Hugone de Paganis (milite cruce signato),[1] qui in Prima expeditione sacra pugnavit. Hierosolymis milites pugnaverunt contra Arabas et Turcos et peregrinos Terrae Sanctae protegendae causa.

Fuerunt Milites Templarii tota Europa: praecipue ubi erant hostes Christianitatis, ibi erant Templarii (simul in Portugallia, Hispania, Polonia et Lithuania). Rex Franciae sine pecunia copiis et potestati Ordinis invidit et - denique cum papa - insidias contra Ordinem posuit. Tandem anno 1314 Ordo Templi destructus est, et milites ob haeresim cremati sunt, dum terrae et privilegia a rege Francico sumpta sunt.

Quibus rebus notis, plures exstincti ordinis commilitones ad Portugalliam in Paeninsulam Hibericam fugerunt. Dionysius rex Portugallensis Ordini novum nomen indidit, nempe "Ordo militiae Iesu Christi", per bullam papalem, quae inscribitur "Ad ea, ex quibus cultus augeatur", die 14 Martii 1319 confirmatum. Hodiernus Ordo Militiae Iesu Christi est ordo honorificus, cuius Grandis Magister est praeses Portugalliae, hodie Marcellus Rebelo de Sousa.

Illustratio e libro nomine Historia rerum in partibus transmarinis gestarum a Willelmo Tyrense scripto: Balduinus, rex Hierosolymorum, Templum Salomonicum Hugoni et Galfrido concedit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Malcolm Barber, "Supplying the Crusader States: the role of the Templars" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn. Proceedings of the Second Conference of the Society for the Study of the Crusades and the Latin East, 1987 (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 315-326
  • Malcolm Barber, The New Knighthood: a history of the Order of the Temple. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1994
  • Malcolm Barber, The Trial of the Templars. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1978
  • M. L. Bulst-Thiele, Sacrae Domus Militiae Templi Hierosolymitani Magistri: Untersuchungen zur Geschichte des Templerordens 1118/19-1314. Gottingae, 1974 (Abhandlungen der Akademie de Wissenschaften in Göttingen, phil.-hist. Klasse, 3a ser., 86)
  • Alain Demurger, Les Templiers, une chevalerie chrétienne au Moyen Âge. Lutetiae: Editions du Seuil, 2005. 4a ed. ISBN 978-2-7578-1122-1
  • Alan J. Forey, "Desertions and Transfers from Military Orders (twelfth to early-fourteenth centuries)" in Traditio vol. 60 (2005) pp. 143-200
  • J. Michelet, Le procès des Templiers. Lutetiae, 1841-1851. 2 voll.
  • Konrad Schottmüller, Die Untergang des Templer-Ordens. Berolini, 1887. 2 voll.
  • Mario Dal Bello, Gli Ultimi Giorni dei Templari, Città Nuova, 2013, ean 9788831164511

Nexus interni

Bulla Ad providam papae Clementis V Ordini Fratrum Hospitalis tradentis omnia quae Templarii possidebant, Viennae sigillata die 2 Maii anno 1312 et in Archivo Nationali Lutetiae servata

.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Templarios spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sigilla ordinis spectant (Templars Seal, Knights Templar).