Perceptio
Perceptio est, qua veritatem externam cognoscimus. Quo modo veritatem percipere possimus, magna quaestio epistemologica est. Itaque perceptio, cum eventum mentis sit, non solum ad philosophiam mentis, sed etiam ad psychologiam cognitivam ac studium cerebri pertinet.
Perceptioni duae partes esse videntur: experientia sensibilis (vel per sensus recepta) et opinatio sive fides. Sunt qui perceptionem solum hanc aut illam esse putent, sed ambas aminadvertere certe praestat. Perceptio saepe ad cognitionem et quidem ad scientiam refertur. Itaque nisi in arbore fructus inveniri posse sciamus (vel confidamus), fructus non percipiamus. Interdum fieri potest, ut aliquam in arbore oculis percipiamus visionem, nec vere quid sit statim cognoscere possimus. Quae perceptio non cognitiva postea clarescere poterit: malum est, nec tuber rami. Experientia sensibilis maxima pars perceptionis est, nam si paulisper conixerimus, in memoria tenere poterimus opinationem rei quam oculis percepimus, sed tunc nullam visionem habemus.
Quid perceptione contineatur
[recensere | fontem recensere]Duae sunt theoriae perceptionis:
- Qui theoriae repraesentationali subscribit, qualem exponat mundum experientia sensibilis, quaerit. Itaque mundum aliquo modo menti repraesentari credit.
- Qui autem theoriae qualitativae favet, experientiam sensibilem in qualitatibus consistere putat.
Sunt autem theoriae quae repraesentationes cum qualitatibus commiscent.
Theoriae supra enumeratae multum inter se differunt. In experientia sensibili non fugere nos videtur earum quas percipimus rerum natura. Nam adsectatores theoriae reprasentationalis calorem colorem duritiam formam &c in his rebus inhaerescere credunt. Fautores autem theoriae qualitativae putant has quas percipimus res in ipsa experientia apparere. De qualitatibus mentis sive qualibus hic agi videtur.
Quid qualitativi perceptione contineatur
[recensere | fontem recensere]Fautores theoriae qualitativae, quamquam experientia sensibili quidquam repraesentari negant, tamen de conscientia alicuius obiecti agi credunt. Quam conscientiam dicunt positam esse in vera relatione percipientis (sive subiecti) et percepti (sive obiecti). Cogitari potest experientiam sensibilem ad rem materialem referri, cuius proprietates in experientia cognoscere possumus. Huiusmodi realismus simplex a philosophis recentioribus reici solet, nam ex erroribus perceptionis et halucinationibus apparet nos, cum aliquid percipimus, de proprietatibus corpusculorum materialium nequaquam recta conscios esse. Error perceptionis fit, si id quod percipimus alias habere videtur proprietates quam vere habet: baculum ex aqua surgens declinare videtur; nummulus, si eum oblique spectes, oblongus apparet; res alba, si eam in luce rubra intuearis, rubrum colorem habere videtur. Nihil de his proprietatibus in re quam percipimus inhaerescit. Cum igitur error perceptionis factus erit, non praeteribit nos conscientia proprietatum quae materiali corpusculo propriae non sunt. Erroris etiam maioris exemplo sunt halucinationes, nam fieri non potest, ut proprietates, de quibus conscii sumus halucinantes, rei materiali, quoniam non exstat, propriae sunt: constat experientiam hominis halucinantis ab experientia vulgari naturà internà (sive phaenomenologice) nequaquam differre. Ne in vera quidem perceptione proprietates rei materialis directo cognoscemus.
De phaenomenalismo
[recensere | fontem recensere]Propter difficultates supra dictas adsectatores theoriae sensu datorum sicut Berkeleius et C. I. Lewis, atque antea etiam Bertrandus Russell, phaenomenalismo vel irrealismo directo favere coperunt. Contendunt enim res materiales, quippe quae reapse ex ideis et sensu datis constent, natura cognosci posse: mentionem rerum materialium nihil esse nisi mentionem actualium et possibilium idearum et sensu datorum. Secundum hanc rationem idealisticam structura logica totius mundi ex huiusmodi obiectis mentalibus construi possit. Sed perceptionem relativam esse constat. Nam apparentia idearum et sensu datorum non solum ex obiecto materiali sed etiam ex condicionibus percipiendi pendet. Ideo fieri non potest, ut ea quae de obiectis materialibus dicimus converti possint in sermonem de sensu datis habitum.
Alterum est quod phaenomenalismus cum veritatibus scientificis ad perceptionem pertinentibus non congruere videtur. Constat enim perceptionem visualem fieri, cum lux ex obiecto repercussa oculorum contingit retinam, ex qua impulsus electricus in cerebrum meat. Constat igitur perceptionem ex processu causali effici. Ideo Russell postea phaenomenalismum repudiavit.
De theoria adverbiali (vel modali)
[recensere | fontem recensere]At sensu datum, quamquam aliquo modo obiectum mentale singulare est, tamen natura certa et definita carere videtur. Haec difficultas metaphysica optime patefacta est a Roderico Chisholm, qui gallina maculata utitur exemplo.[1] Cum enim gallinam maculatam spectamus, nonne de sensu dato maculato conscii sumus? Sed quot maculas habet? Quod maculas gallinae non enumeravimus nec de ulla finita macularum copia conscii sumus, macularum multitudinem indefinitam esse concedendum est, nam constat sensu dato nullas esse proprietates, quae non in conscientia nostra sint. Nam quo modo possint esse entia, quorum cuique indefinita sit macularum copia?
Itaque Chisholm (1966) theoria sensu datorum repudiata rationem modalem adoptavit (quam ipse adverbialem appellabat), et quidem ideo quod erret, si quis ex eo quod obiectum materiale rubrum videtur concludat de rubro sensu dato agi. Hoc enim modo copia concretorum entium singularium multiplicetur sine necessitate. Quin simpliciter obiectum rubrum apparere dicamus sine reificatione apparentiae? In hoc enim enuntiato "obiectum rubro modo apparet" dictio rubro modo apparendi verbum determinat ac quaestioni "Quo modo obiectum apparet?" respondit. In halucinationibus tamen nullum adest obiectum. Itaque potius dicendum sit "Rubro modo experior", nam hic de experiendi modo agi videtur. Ut celeriter aut lente ambulare, item rubro modo (vel "rubre") sentire aut experiri possumus. Corpusculum materiale eiusque experientiam percipimus. Proprietates quas sentimus modi experiendi sunt.
Num nostra experientia mundi theoria adverbiali explanari potest. Nam experientiae nostrae structura spatialis esse videtur. Cum enim res varios colores habentes intuemur, fieri non potest, quin colores in variis locis campi visualis bi- vel tridimensionalis positos videamus. Sed ea omnia redigere ad experiendi modum, quo nulla conscientia obiectorum contineatur, perdifficile est. Apparet tamen experientiam ad aliquid obiectum pertinere. Theoria adverbialis nihil conferre videtur ad hoc problema: quo modo ex videndi et sentiendi experientia cognitionem mundi externi colligere possimus.
Quid experientia repraesentetur
[recensere | fontem recensere]Repraesentationalis (sive intentionalis) theoria perceptionis multis virtutibus et theoriam sensu datorum et theoriam adverbialem superare videtur. Docet enim contra adverbialismum percipiendi experientiam ad aliquod obiectum pertinere, nec tamen obiectum mentale esse quod inter mundum materialem et nos ipsos intercedat (ut theoria sensu datorum docet) obiectum usitatum materiale. Quidnam igitur experientia representatur? Res in mundo aliquo modo se habere. Proprietates sensibiles eae sunt, quas rebus materialibus esse experiamur. Hoc est quod experientia continetur.
Quamquam theoria repraesentationalis species realismi directi est, nihilo minus et errores perceptionis et halucinationes quam simiplicissime explanare valet. Constat enim fieri posse, ut res aliter atque experiamur se habeant. Actus enim mentales ad obiectum pertinent, quod non est necesse extra actum exstitisse. Fieri enim potest, ut obiecto nihil nisi exsistentia intentionalis sit. Quare facile erat exeunte saeculo XIX de incolis Martis ("Marticolis") eorumque moribus loqui.
Opinationes exemplo sunt statùs intentionalis, nam non nemo intellegit fieri posse, ut falsae sint. Etiam ad res quae non sunt (sicut Marticolas) pertinere possunt. In halucinationibus deest obiectum quod percipitur.
Num perceptio in cogitatione posita sit
[recensere | fontem recensere]Sunt qui dicant perceptionem esse opinationem de obiecto conceptam: percipere igitur opinari esse, et experientiam ad notiones referri.[2] Quod si verum est, errantes aut halucinantes opinationem falsam concipere videmur: In erroribus perceptionis obiectum proprietate praevisa caret, in halucinationibus autem obiectum omnino deest. Non quidem semper erroribus perceptionis decipimur, nam baculum in lacum inlatum, quamquam flecti apparet, tamen non mutari scimus. Itaque inter experientiam et opinationem distinguendum esse videtur. Constat igitur experientià notiones contineri, quod autem facultates conceptuales requirit. Nam nisi 'baculi' et 'flectendi' notiones possiderem, baculum e lacu erigens flectum mihi appareret. Nam perceptio in processu cognitivo posita est. Percipere est cogitare.
Dicat quidem quispiam in experientia aliquid esse quod opinandi facultatem conceptualem superet. Nam infantibus animalibusque, etsi notionibus ad rem pertinentibus careant, experientias sensibiles esse consentaneum est. Nihil sane obstat, quin infantibus et canibus notiones quasdam "ineffabiles" esse putemus. Utcumque est, sola experientia eas non requirit.
Praeterea experientiae perceptionis nobis esse videntur locupletiores amplioresque ulla opinatione, quam notionum ope concipere possimus. Nam notiones, quantaecumque nobis adultis sunt, in vita cotidiana saepe nos deficiunt. In experientia enim conscii esse videmur de multis circa rebus quarum notionibus caremus: verbi causa, colores plures percipere quam nominare possumus.[3]
De repraesentatione sensoria
[recensere | fontem recensere]Quae supra dicta sunt in dubium vocant illos, qui experientiam perceptionis in possessione notionum (vel in cogitatione) positam esse putant. Praeterea ex experimentis psychologicis erui potest fides, quod in percipiendo sensoria exsistit repraesentatio, quae usui facultatum conceptualium antecedit. Quae memoria iconica,[4] momentanea repraesentatio sensoria, patefacta est experimentis, quorum participibus micatim ostentae sunt novem notae litterarum, de quibus trinas agnoscere potuerunt. Quibus experimentis indita est fides, quod, quae trinae litterae agnoscantur, etiam postquam evanuit stimulus, determinari potest. Quae cum ita sint, necesse est repraesentationem cunctarum novem litterarum in memoria usque retineri, quamquam solae trinae agnosci possunt. Huiusmodi igitur repraesentatio sensoria usui omnium facultatum conceptualium antecedere videtur.Quae repraesentatio experientiae perceptionis instar esse videtur.
Etiam causas empiricas habemus, cur experientiam perceptionis non conceptualem (id est, analogicam vel iconicam) esse putemus. Quod quidem analogicam vel iconicam repraesentationem obiecto suo similem esse non significat, nam repraesentatio semper quidam status cerebri est. Cum enim rubrum experimur, nihil rubri in cerebro esse clarum est. Informatio analogicis et iconicis repraesentationibus sensoriis comprehensa exactior et amplior et densior est quam ut mechanismis cognitivis in usum verti possit. Quibus mechanismis ea informationis pars, qua quandoque opus est, in formam conceptualem redigitur.
De disiunctivismo
[recensere | fontem recensere]Theoriae perceptionis repraesentationales, quamquam favore hodierno maxime utuntur, nonnullis laborant incommodis, sicut hoc quod ad halucinationes pertinet: in halucinando enim variae res (verbi gratia sica aut rattus) apparent. Cum halucinationem vero obiecto carere constet, quomodo igitur figurarum in experientia halucinantis visarum differentia explanari possit? Forsitan dicere possimus varias halucinationes ad qualitates differentes referri: sicam, quam halucinantes experiamur, ex differentibus proprietatibus constare. Sed in halucinatione deest ipsum obiectum, sine quo ne qualitates quidem locum ubi considant habeant. Hic de quadam ontologia Platonica agi videtur. Si quidem et obiecta idealia vel abstracta et sensu data incommoda videntur, forsitan ad theoriam antiquissimam decurrendum sit: realismum simplicem dicimus, secundum quem experientia ad obiecta materialia (nec mentalia) derigitur. Quae theoria iam pridem repudiata est, quod errores perceptionis et halucinationes explanare nequeat.
Theoria, qua realismus simplex servari posse putatur, disiunctivismus appellatur, qui experientiam perceptionis disiunctive intellegi definirique docet. Constat enim experientiam perceptionis aut perceptionem veram aut errorem vel halucinationem esse. In illa re vera exstat obiectum, cui omnes illae, quas habere videtur, sunt qualitates. In erroribus autem exstat obiectum, cuius quidem qualitates ab iis, quas habere videtur, differunt. In halucinatione non exstitit obiectum, Itaque disiunctivismus solum ad perceptionem veram pertinet.[5]
Constat quidem realismum simplicem resurrectum sua incommoda habere, nam argumentum perceptionis verae et argumentum erroris vel halucinationis, quamquam inter se differunt, introspectione inter se distingui non possunt. Itaque nos ad eas quas habemus experientias aditum habere negant. Aliquo modo tamen errores perceptionis et halucinationes explanari debent, sed ad hoc munus realismus simplex non sufficit.
Epilogus
[recensere | fontem recensere]Quamquam scientia cognitionis multum ad perceptionem intellegendam et explanandam contulit, nondum ex magnis quaestionibus philosophicis nos expedivimus. Immo in circulo quodam vitioso ferri videmur, nam primum realismo simplici theoria sensu datorum substituta est, cuius tamen difficultates ad theorias intentionales sive repraesentationales duxerunt. Nunc autem etiam ad realismum simplicem reditum est. Quamquam, si volumus, huiusmodi circulum videre possumus, tamen adhuc omnes theoriae suos fautores habent, nec facile videtur in hac causa consensum habere.
Appendix: Philosophorum de perceptione dicta
[recensere | fontem recensere]Franciscus Bacon perceptionem definivit in opere suo De dignitate et augmentis scientiarum:
Percipit corpus meatus quibus se insinuat, percipit impetum alterius corporis cui cedit. Aer vero Calidum et Frigidum tam acute percipit, ut eius perceptio sit longe subtilior quam tactus humanus. Qui huic contemplationi animum adiecerunt, longuis quam per est provecti sunt, et sensum corporibus omnibus tribuerunt. At debuerant differentiam perceptionis et sensus non tantum in comparatione sensibilium ad insensibilia explorare, verum etiam in corpore ipso sensibili anima advertere quid causa sit cur tot actiones expediantur absque omni tamen sensu.
Apud Renatum Cartesium in Principiis legimus:
Omnis modi cogitandi, quos in nobis experimur, ad duos generales referri possunt, quorum unus est perceptio, sive operatio intellectus. Nam sentire imaginari et pure intelligere sunt tantum diversi modi percipiendi.
Sed Benedicti de Spinozae Tractatus de intellectus emendatione, Parte IV. De diversis percipiendi modis, qualitales perceptionum distinxit sic:
I. Est perceptio, quam ex auditu aut ex aliquo signo, quod vocat ad placitum, habemus. II. Est perceptio, quam habemus ab experientia vaga, hoc est, ab experientia, quae non determinatur ab intellectu, sed tantum ita dicitur, quia casu sic occurrit, et nullum aliud habemus experimentum, quod hos oppugnat, et ideo tanquam inconcussum apud nos manet. III. Est perceptio ubi essentia rei ex alia re concluditur sed non adaequate; quod fit, cum vel ab aliquo effectu causam colligimus, vel cum concluditur ab aliquo universali, quod semper aliqua proprietas concomitat. IV. Deinde perceptio est, ubi res percipitur per solam suam essentiam, vel per cognitionem suae proximiae causae.
Etiam Godefridus Guilielmus Leibnitius in De Monade: "Status qui multitudinem augmentat et repaesentat unitate seu substantia solum Perceptionem appellatur quam ex aperceptione se ex conscientia distingere necesse est. Sed computata nihilo est perceptio quae non cognoscetur." Et "perceptiones minores, vel perceptiones insensibiles" in suo Scripto novo appellavit.
Etiam Gabriel Marcel perceptionem internam (conscientiam) ex perceptione externa distinxit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Armstrong, D. M. (1968) A Materialist Theory of the Mind. Routledge.
- Brewer, B. (1999) Perception and Reason. Oxford University Press.
- Byrne, Alex & Logue, Heather (ed. 2009) Disjunctivism: Contemporary Readings. MIT Press.
- Chisholm, Roderick M. (1942) The Problem of the Speckled Hen. Mind 51: 368–73.
- Chisholm, Roderick M. (1966) Theory of Knowledge. Prentice-Hall.
- Crane, Tim (ed. 1992) The Contents of Experience: Essays on Perception. Cambridge University Press.
- Dancy, Jonathan (ed. 1988) Perceptual Knowledge. Oxford University Press.
- Fish, William (2009) Perception, Hallucination, and Illusion. Oxford University Press.
- Fisher, William (2010) Philosophy of Perception: A Contemporary Introduction Routledge.
- Foster, John (2000) The Nature of Perception. Oxford University Press.
- Fumerton, Richard (2006) Direct Realism, Introspection, and Cognitive Science. Philosophy and Phenomenological Research 73: 680–95.
- Gendler, Tamar Szabo & Hawthorne, John (ed. 2006) Perceptual Experience. Clarendon Press.
- Grice, H. P. (1961) The Causal Theory of Perception, Proceedings of the Aristotelian Society, Supplementary Volumes 35: 121–52.
- Haddock, Adrian (2011) The Disjunctive Conception of Perceiving, Philosophical Explorations 14 (1): 23–42.
- Heck, R. G. (2000) Nonconceptual content and the ‘space of reasons’, Philosophical Review 109: 483–523.
- Huemer, Michael (2013) Epistemological Asymmetries between Belief and Experience, Philosophical Studies 162(3): 741–748.
- Jackson, F. (1977) Perception. A Representative Theory. Cambridge University Press.
- Lammenranta, Markus (2002) Kokemus tiedon lähteenä ['Experientia, fons cognitionis']. Kokemus ['Experientia'], ediderunt L. Haaparanta & E. Oesch. Tampere University Press.
- Lyons, Jack C. (2016) Experiential Evidence? Philosophical Studies 173(4): 1053–79.
- Martin, M. G. F. (1992) Perception, Concepts, and Memory. Philosophical Review 101: 745–63.
- Maund, J. B. (1995) Colours: Their Nature and Representation. Cambridge University Press.
- McDowell, John (1994) Mind and World. Harvard University Press.
- Neisser, Ulric (1976) Cognition and reality. W. H. Freeman.
- Nudds, Matthew (2009) Recent Work in Perception: Naïve Realism and its Opponents, Analysis 69: 334–36.
- Peacocke, Christopher (2001) Does Perception Have a Nonconceptual Content? Journal of Philosophy 98 (5): 239–64.
- Robinson, Howard (1994) Perception. Routledge.
- Silins, Nicholas (2011) Seeing Through the ‘Veil of Perception', Mind 120 (478): 329–67.
- Snowdon, P. F. (2005) Some Reflections on an Argument from Hallucination, Philosophical Topics 33 (1): 285–305.
- Thau, Michael (2004) What is Disjunctivism? Philosophical Studies 120 (1–3): 193–253.
Nexus interni