Pius X
Obitus: 20 Augusti 1914, 1914; Palatium Apostolicum
Patria: Regnum Italiae
Nomen nativum: Giuseppe Melchiorre Sarto
Pontificatus
Insignia heraldica
Pius PP. X (natus Iosephus Melchior Sarto Resii in Provincia Tarvisina Italiae die 2 Iunii 1835; mortuus die 20 Augusti 1914) fuit Papa Romanus a die 4 Augusti 1903. Eius sententia apostolica fuit Instaurare omnia in Christo. Hodie sanctus in Ecclesia Catholica colitur, et festa sua 21 Augusti est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Agricolarum liber Italicorum a puero Franciscanam coluit paupertatem: ludi nudo pede viam conficiebat calceisque ut parceret demum usque ad scholam utebatur.
Annum vicensimum tertium vitae gerens, ordinatus est sacerdos. Capellanus erat Tomboli, e cuius incolis multi nec scribere nec legere, sed valde impias voces iactare poterant. Quos ipse docere litteras pollicitus est si desisterent a blasphematione. Tum capellanus Saltiani promotus notum catecheticum scripsit opus. Anno 1875, episcopus eum fecit canonicum. Tunc episcopus Mantuae consecratus est. Pastor bonus habitus est ovium suarum, neque pecuniae nec opibus studuit. Anno 1893, cardinalis creatus est, et electus patriarcha Venetiae. Leone XIII mortuo, ipse Romam vectus dixit: "Redibo vivus aut mortuus!"
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Conclave coepto 1 Augusti 1903, favoritus erat Cardinalis Rampolla, qui sub Leone XIII munere Secretarii Status functus erat. Dicitur nomine imperatoris Francisci Iosephi Kniaz Cardinalem Puzyna post secundum scrutinium vetendi iure Catholicus Caesar usus esse, sed et tertio scrutinio Rampolla maioritas eum elexit. Cum quorum necessarium non pervenire posset, Venetorum ad patriarcham animi cardinalium se verterunt.
Suffragantium numero crescenti petit collegas: "Si Dominum amatis, mei obliviscimini! Desunt virtutes papales mihi." Septimo scrutinio completo, Ecclesia Catholica mundus summum pontificem habuit novum. Iosephus Cardinalis Sarto flens decano cardinalium roganti "Acciperetne?" respondit: "Accipio, sicut accepta est crux."
In prima encyclica, "E supremi pontificatu," apparuit sententia pontificatus sui: Instaurare omnia in Christo. Modernistarum doctrinas acriter refutavit encyclica "Pascendi dominici gregis" et syllabo errorum quo opiniones quasdam de Scriptura, Apostolica Sede, Sacramentis, aliisque rebus damnavit.
Bene meritus de sacris liturgiae musicae. Vix consecratus die 22 Novembris (festo Sanctae Caeciliae, patronae musicae), edidit motu proprio Inter Sollicitudines (cum Laurentio Perosi conscriptus). Anno 1908, promulgavit pueris eucharistiam dari licere cum annum discriminis perveniebant quod circa septimum vitae annum statuit. Tum res publica Francogallica legem separationis promulgavit; quam ambabus encyclicis "Vehementer nos" et "Une fois encore" damnavit. Eodem anno, congregationi Romanae et universalis Inquisitionis (hodie Congregationi pro Doctrina Fidei) nomen in Sacra Congregatio Sancti Officii mutavit et congregationem episcopalem constitutione apostolica Sapienti Consilio die 29 Iunii 1908 condidit.
Anno 1908, Papa Pius X famosum mysticum Iohannem Rusbroquium inter beatos ascivit.
Regnavit usque ad annum 1914. Die 20 Augusti ut bellum imminentem avertere ("Veniet Bellum Magnum" dixit) nequisset mortuus depositus sub Vaticana basilica. Anno 1954, Pii XII decreto in librum sanctorum adscriptus est, et sanctus nunc veneratur.
Encyclicae epistulae
[recensere | fontem recensere]Pius X sedecim encyclicas epistulas scripsit:
- E supremi apostolatus
- Ad diem illum laetissimum
- Iucunda sane
- Acerbo nimis
- Il fermo proposito
- Vehementer nos
- Tribus circiter
- Pieni l'animo
- Gravissimo officii munere
- Une fois encore
- Pascendi dominici gregis
- Communium rerum
- Editae saepe
- Iamdudum in Lusitania
- Lacrimabili statu
- Singulari quadam
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium X spectant. |
- Georg Denzler, "PIUS X." in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 679–680 (Theodisce)
- De Pio X in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- De Pio X in pagina officialis Sanctae Sedis
- Opera Omnia in diversis sermonibus