Polyandria
Polyandria (Graece πολυανδρία 'multitudo (virorum)' ab adiectivo πολύανδρος[1] 'populosus' deductum) est polygamiae forma, ubi femina apud binos pluresve viros consentientes nupta est. Plurimae civitates et religiones polyandriam prohibent, etiam eae religiones quae polygyniam patiuntur. In his rarissimis hominum nationibus quae hanc conubii formam permittunt, polyandria fraterna praevalere videtur, ubi mulier, cum viro nupsit, simul facta est uxor aliorum fratrum, etiam eorum qui nondum nati sunt. De polyandria secunda agitur, si fratres communi uxori matrimonio coniuncti etiam aliam sibi quisque uxorem duxerunt; uxor autem, si etiam alios suscipiat amores, adulterare censetur. Polyandria partiaria[2] est, cum mulier, quae primum cum uno tantum viro se iunxit matrimonio, postea additicio nupsit viro. Polyandria praesertin in Tibeto aliisque regionibus propinquis invenitur, quamquam ibi quoque raro admodum.
De hominum polyandria
[recensere | fontem recensere]De frequentia et statu polyandriae apud populos orbis terrarum ineunte saeculo XI nondum satis investigatum est, quamquam veri simile est polyandriam magnopere deficere coepisse.[3] Singula notitiarum frustula in historicis et anthropologicis descriptionibus inveniri possunt. Nonnumquam difficile est causas polyandriae videre aut ratione concludere, verum non est, quin causas, quaecumque sint, putemus aliquo modo ad vivendi condiciones utiles esse.
Documenta miscellanea
[recensere | fontem recensere]Veterrima quam novimus prohibitio polyandriae inducta est ab Uru-inimgina (2380-2360 a.C.n.), rege Lagash, civitatis Sumericae.[4] Etiam Biblia Hebraica polyandriam prohibent.[5] Itaque concludi potest polyandriam non defuisse his nationibus, nam quod non est, vix prohibitione dignum est. In Mahabhārato, illustrissimo Indorum antiquorum carmine epico, una tantum, sed eo clarior, mentio matrimonii polyandristici inveniri potest: Draupadia enim quinque fratres Panduidas (Pāṇḍavas) habebat maritos (qui quidem etiam alibi suam quisque habebant maritam), cum frater maximus natu alios procos sagittandi arte vicisset. Sed polyandria Draupadiae commentariorum scriptoribus et item hinduistis hodiernis fuit exceptio quaedam regulam confirmans.[6] Sunt enim in India qui putent feminae, dum vivit, cum uno tantum viro se miscere licere; ideo viduarum res saepe difficili loco est. Sed ex contrario polyandria fraterna in nonnullis remotis partibus Indiae invenitur.[7]
De polyandria Europaea, perpauca sunt memoriae tradita, Spartiatis exceptis.[8] Constat hanc quaestionem omnino ad Lacedaemoniarum mulierum statum civilem pertinere, quem mulieres Athenienses aemulari nequibant.[9] Polybius praesertim polyandriam fraternam tractat. De Romanis antiquis, utrum polyandriam tolerarent an non, paene nihil cognovimus. Documentum multis studiis celebre est epitaphium Alliae Potestatis Perusinae anno 1912 repertum, hexametris exaratum,[10] in quo alter amator animi corporisque praestantiam mulieris amatae laudat. Polyandriam Alliae ita describit:
- Haec duo dum vixit iuvenes ita rexit amantes
- exemplo ut fierent similes Pyladisque et Orestae
- una domus capiebat eos unusque et spiritus illis.
Polyandria fraterna etiam apud Britannos fuit. Narrat enim Caesar: "Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis. Sed si qui sunt ex iis nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est."[11] Eandem fere rem apud Pictos fuisse confirmat Nennius, rerum scriptor Valliensis.[12]
Polyandria, quamquam toto fere orbe terrarum adest aut antea fuit, praesertim Tibetana animos anthropologorum occupavit.[13] Tibetum polyandria antea floruit, sed postquam Sinae rerum Tibetanarum potitae sunt, lege prohibita est. Nihilo minus in remotis abditisque vicis etiam nunc exercetur apud monticolas ab agro aliisque rebus inopes. Quae cum ita sint, motrimonia non ex amore sed e possessionibus oriri solent. E fratribus unus, plerumque maximus natu, uxorem ducit, quam alii (qui tres quattuorve esse solent) accipiunt. A marita sententia non rogatur. Hoc modo familia suas conservat possessiones.
In remotis regionibus Himalaiensibus polyandria passim invenitur, sicut in Butania, et in Nepalia septentrionali nec non in Casmiria.[14] Ex borealibus Indiae regionibus numerentur
- Jammu et Kashmir (Ladakh),[15]
- Himachal Pradesh (Sirmur,[16] Kinnaur,[17] nec non Shimla, Kullu, Lahaul)[18]
- Uttarakhand (Jaunsar Bawar, Tehri Garhwal)[19]
- Arunachal Pradesh (apud Galo).[20]
Etiam in regionibus australibus Indiae polyandria invenitur, sicut in Kerala (Travancore, Malabar)[21] et in Tamil Nadu (apud Toda).[22] Addenda est insuper Srilanca, res publica insularis in Oceano Indico ab India meridiem versus sita, ubi praesertim polyandria partiaria invenitur.[23]
De polyandria Asiatica plurimum cognovimus, sed aliis quoque locis orbis terrarum est aut fuit, sicut
- in Africa apud Irigwe (in Nigeria boreali), qui polyandriam partiariam exercere videntur.[24]
- apud Canacos, autochthones Novae Caledoniae in Oceania sitae.[25]
- apud Tupi-Kawahib, populum devium in Brasilia occidentali inter fluvios Madeirinha et Roosevelt habitantem.[26]
De causis polyandriae
[recensere | fontem recensere]Apud Macrobium narratiuncula lepida conservata est: filium quendam matri suae mentitum esse patres conscriptos in senatu clam egisse, utrum utilius esset unum virum duas uxores habere, an unam mulierem apud duos viros nuptam esse; quo audito ad senatum copiosas matrumfamilias catervas confluxisse lacrimantesque orasse et obsecrasse, ut una potius duobus nupta fieret quam ut uni duae.[27] Quae narratiuncula, si quid sibi velit, certe docet polyandriam polygynia utiliorem esse mulieribus.
Ex narratiuncula Macrobii apparet mulieres, si ad optionem cogantur, polygyniae polyandriam praeferre. Coactae cur hanc malint, narratiuncula non docet. Forsitan de minore incommodo agatur, nam constat plurimas uxores polygamiae monogamiam anteponere. Sunt qui putent polyandria effici, ut status civilis mulierum melior sit, sed constat huius modi opinionem nimis simplicem et facilem esse. In regione Jaunsar-Bawar mulieres paene servarum loco sunt in domibus maritorum; contra, apud Shoshones, aborigines Americanos, polyandria statum mulierum sustinere videtur.[28] Polyandria, quamquam res varia et multiformis est, in paucas causas et condiciones reduci potest, quae ad rationem hereditariam, agrorum possessiones, demographicam sexuum proportionem, ordines classium socialium pertinent.
Polyandria fraterna plerumque in nationibus patriarchicis invenitur, ubi viri tantum agros possident et hereditate adquirunt. Si necesse erit fundum inter duo aut plures fratres dividi, quorum omnes suam quisque uxorem suosque liberos habeant, nulla pars a toto disterminata poterit tantam hominum multitudinem alere. Sin autem bona a mortuo relicta integra remanebunt, fundus capacior erit, qui unam communem uxorem liberosque communes[29] ex ea natos sustineat. Itaque polyandria idem efficere videtur ac primogenitura, ubi totus fundus fratri maximo natu obvenit, et alii fratres abire debent suam quisque fortunam quaesturi. In matrilineali autem systemate mariti in domum uxoris recipiuntur, et hereditatem non suis sed sororis liberis tradere debent.
Constat paucitatem mulierum apud nonnullos populos occisionibus infantularum effectam esse. Itaque multi coniecerunt anthropologi, polyandriam esse eventum involuntarium huiusce modi inaequalis sexuum proportionis. Haec opinio, quamquam verissime rationi consentanea est, circumscribi debet. Etsi enim ex occisionibus infantularum virorum abundantia exsistit, non omnes apud quos infanticidia fiunt populi polyandriam exercent. Ita se res habere videtur: constat paucitatem mercis valorem augere; eodem modo paucitate mulierum fieri potest, ut polygynia maiorem apud nobiles auctoritatem conferre videatur; ex quo fit, ut humiles natu, si umquam uxorem et liberos sibi velint, in matrimonium partiarium eant.[30] Itaque polyandria infanticidiis sustineri, quamquam non prorsus effici, videtur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ptol. Tetrabibilos 72 γυνὴ πολύανδρος 'uxor multorum virorum'.
- ↑ Anglice: associated polyandry.
- ↑ De statu pristino et sui temporis Westermarck (1922: cap. XXIX [pp. 107-157] et cap. XXX [pp. 158-222]) diserte agit singula persequens.
- ↑ Tetlow (2004: 9-10).
- ↑ Leviticus 18:16; Murray (1957: 250-251).
- ↑ Altekar (1959: 112-114).
- ↑ Synopsis apud Singh (1988); Raha & Coomar (ed. 1987); documentum CNN polyandriae fraternae.
- ↑ Xen. Rep.Lac. 1.8; Polyb. 12.6b.8; Plut. Lyc. 15.12-13: Nic. Damasc. in FrHistGr 90 F 103.
- ↑ Kunstler (1986); Perentidis (1997), (2006); Pomeroy (2002).
- ↑ Horsfall (1985); Engster (2003); textus Latinus epitaphii.
- ↑ Caes. Gall. 5.14.4-5.
- ↑ Historia Brittonum Appendix LI.
- ↑ Exempli gratia nominentur Beall & Goldstein (1981); Crook & Crook (1994); Goldstein (1971); Levine (1988); Prince Peter (1963); Smith (1998); Trevithick (1997).
- ↑ Majumdar (1963); Parmar (1975).
- ↑ Crook (1987).
- ↑ Prince Peter (1963); Singh (1988: 167).
- ↑ Raha & Mahato (1985).
- ↑ Singh (2006).
- ↑ Prince Peter (1963); Singh (1988: 167).
- ↑ Das Gupta (1987).
- ↑ Abraham (1958); Unni (1958).
- ↑ Ferraro & Andreatta (2010: 221).
- ↑ Lavenda & Schultz (2011), Supplementum.
- ↑ De statu "commaritorum" vide Sangree (1980).
- ↑ Jacobus X' (1937: 218-219); statum recentiorem nescimus.
- ↑ Lévi-Strauss (1955/1961: 330, 352).
- ↑ Sat. 1.6.21-22.
- ↑ Zeitzen (2008: 131-132).
- ↑ Anthropologi de paternitate partibili loquuntur. Beckerman & Valentine (ed. 202: passim); Pomeroy (2002: 38).
- ↑ Zeitzen (2002: 140-141).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Abraham, C.M. (1958). The custom of polyandry as practised in Travancore. Eastern Anthropologist 12: 107-118.
- Altekar, Anant Sadashiv (1959). The Position of Women in Hindu Civilization, From Prehistoric Times to the Present Day. Ed 2a. Dellii: Motilal Banarsidass.
- Beall, Cynthia M. & Melvyn C. Goldstein (1981) Tibetan Fraternal Polyandry: A Test of Sociobiological Theory. American Anthropologist 83: 898-901.
- Beckerman, S. & Valentine, P. (ed. 2002). Cultures of Multiple Fathers: The Theory and Practice of Partible Paternity in Lowland South America. Gainesville: University Press of Florida.
- Crook, J.M. (1987). Polyandry in Ladakh. In: Raha & Coomar, 23-53.
- Crook, J. & Crook, S. (1994). Explaining Tibetan polyandry: Socio-cultural, demographic, and biological perspectives. Himayalan Buddhist Villages, ed. J. Crook et H. Osmaston, 735–786. Bristol, BR: University of Bristol.
- Das Gupta, B.K. (1987). A note on Polyandry among the Gallong. An Analytical appraisal. In Raha & Coomar, 343-348.
- Engster, Dorit (2003). Römisches Frauenlob und Polyandrie. Die Grabinschrift der Allia Potestas. Archiv für Kulturgeschichte 85: 143-169.
- Ferraro, Gary P. & Susan Andreatta (2010). Cultural Anthropology: An Applied Perspective. Wadsworth: Cengago Learning.
- Goldstein, Melvyn C. (1971). Stratification, Polyandry, and Family Structure in Central Tibet. Southwestern Journal of Anthropology 27: 64-74.
- Horsfall, Nicholas (1985). CIL VI 37965 = CLE 1988 (Epitaph of Allia Potestas). A Commentary. Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 61: 251-257.
- Jacobus X' (1937). Untrodden Fields of Anthropology, vol. II. New York: American Anthropological Society.
- Kunstler, B. (1986). Family dynamics and female power in ancient Sparta. Rescuing Creusa. New Methodological Approaches to Women in Antiquity (ed. Skinner, M.), 31-48.
- Lavenda, Robert H. & Emily A. Schultz (2011). Anthropology: What Does it Mean to Be Human? Second edition. Oxford University Press.
- Lévi-Strauss, Claude (1955/1961) Tristes Tropiques. Translated by John Russell. New York: Criterion Books.
- Levine, Nancy (1988) The Dynamics of Polyandry: Kinship, domesticity and population on the Tibetan border. Sicagi: University of Chicago Press.
- Majumdar, Dhirendra Nath (1963). Himalayan polyandry: structure, functioning and culture change. A field-study of Jaunsar-Bawar. London: Asia Publishing House.
- Murray, John (1957). Principles of Conduct. Aspects of Biblical Ethics. Grand Rapids, Michiganiae: Wm. B. Eerdmans Publishing Co.
- Parmar, Y.Shyam (1975). Polyandry in the Himalayas. Delhi: Vilas Publishing House.
- Perentidis, Stavros (1997). Réflexions sur la polyandrie à Sparte dans l'Antiquité. Revue historique de droit français et étranger 75: 7-31.
- ———————— (2006). Sur la polyandrie, la parenté et la définition du mariage à Sparte. Parenté et société dans le monde grec de l'Antiquité à l'Âge moderne (ed. A. Bresson). Bordeaux.
- Pomeroy, Sarah B. (2002). Spartan Women. Oxoniae: Oxford University Press.
- Prince Peter, H.R.H. (1963). A Study of Polyandry. Hagae: Mouton.
- Raha, Manis Kumar & Coomar, Palash Chandra (ed. 1987). Polyandry in India: demographic, economic, social, religious, and psychological concomitants of plural marriages in women. Dellii: Gian Publishing House.
- Raha, M.K. & Mahato, S.N. (1985). The Kinnaurese of the Himalaya. Memoir no. 63. Calcutta: Anthropologica Survey of India.
- Sangree, Walter H. (1980) The Persistence of Polyandry in Irigwe, Nigeria. Journal of Comparative Family Studies 11: 335-343.
- Singh, Chetan (2006). Polyandry and Customary Rights of Landownership in the Western Himalaya. XIV International Economic History Congress (Helsinki 2006). Editio electronica.
- Singh, Sarva Daman (1988) Polyandry In Ancient India. Delhi: Motilal Banarsidass.
- Smith, Eric Alden (1998). Is Tibetan polyandry adaptive? Human Nature 9: 225-.
- Tetlow, Elisabeth M. (2004). Women, Crime and Punishment in Ancient Law and Society, I: The Ancient Near East. Novi Eboraci & Londinii: Continuum International Publishing Group.
- Trevithick, Alan (1997). On a Panhuman Preference for Monandry: Is Polyandry an Exception? Journal of Comparative Family Studies 28: 154–181.
- Unni, K. Raman (1958). Polyandry in Malabar. Sociological Bulletin 7: 62-79.
- Westermarck, Edward (1922). History of Human Marriage, III. Londinii: Macmillan & Co.
- Zeitzen, Miriam Koktvedgaard (2008). Polygamy: A Cross-Cultural Analysis. Oxford: Berg.