Jump to content

Publius Claudius Pulcher

E Vicipaedia

Publius Claudius Pulcher (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus inter annos 248 et 246 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Claudius filius erat clari Appii Claudii C.f. Caudicis, qui vel frater fuisse dicitur. Filius eius Appius Claudius P.f. Pulcher anno 212 consulatum gessit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Claudius Pulcher anno 253 a.C.n. aedilis curulis atque anno 249 inter Primum Bellum Punicum consul electus est, una cum Lucio Iunio C.f. Pullo. Appius classi Romanae praefuit, et, quamquam malis auspiciis[1] pugnam navalem contra Poenos coepit atque apud oppidum Drepanum in Sicilia insula situm omnes paene naves amisit[2]. Claudius Romam vocatus dictatorem nominare coactus est et viatorem suum Glyciam nominavit[3]. Paulo post mortuus est, verisimile ipse se necavit, postquam a Gaius Fundanio Fundulo tribuno plebis propter cladem acceptam perduellionis accusatus et damnatus est.

  1. Suetonius, Divus Claudius 2: "Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium navale iniit"
  2. Polybius I 49 - 51
  3. Suetonius op.cit.: superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, velut iterum inludens discrimini publico Glycian viatorem suum dixit."


Antecessores:
Gaius Atilius M.f. Regulus II et Lucius Manlius A.f. Vulso Longus II
Consul
249 a.C.n.
cum
Lucio Iunio C.f. Pullo
Successores:
Gaius Aurelius L.f. Cotta II et Publius Servilius Q.f. Geminus II