Recuperatio Hispanica
Recuperatio Hispanica (Hispanice et Lusitane: Reconquista, ([rekoŋˈkista], Arabice: الاسترداد, al-ʼIstirdād) designat expugnationem Ibericae paeninsulae per successores Christianos regni Visigothorum. Cum initio inter annos 711–719 exercitus islamici ex Africa traiecti (imprimis Arabes atque Mazicani [vel Berberes] ) regnum Visigothum evertissent totamque fere paeninsulam subiecissent paucis annis post in Asturia motus terrae olim Christianae recapiendae ortus est, qui cum iam anno 718 inciperet solum conclusa est 1492, quo anno subactum est regnum Granatae.
Nomen Reconquista quamquam hodie late disseminatum est, temporibus mediae aevii nondum inventum est, sed aetate recentiori in Francogallia ortum est. Sesnandus Davides in scriptis suis anno 1080 eo nomine primus usus esse putatur. Quamquam tempora recuperationis saepe pro bello continuo inter Christianos et Musulmanos habentur, revera potius assidua certamina utriusque factionis inter se aestimanda sunt.
Conspectus
[recensere | fontem recensere]Aetatem Recuperationis tres fere in partes dividere possumus, quarum prima ex seditione anni 718 usque ad expugnationem Toleti, urbis capitalis veteris regni Visigothi, anno 1085, secunda autem, qua studium Christianorum per expeditiones Musulmanicas ex Africa septentrionali inceptas vix suppressum est, inter annos 1086–1212, tertia denique, in qua Musulmanis exiguum iam spatium paeninsulae, praecipue tractus circa Granatam, remansit, inter annos 1213–1492 communi opinione dimetiuntur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Exordium
[recensere | fontem recensere]Veri 711 Mazicani ducente Taric Abenciet prope montem Calpe (qui hodie Gibraltar dicitur) e navibus descenderunt, ut regnum Visigothum ex fere 5. saeculo in Hispania exstans subicerent. Visigothi mense Iulio anno 711 in proelio apud Transductos Promontorios gesto victi sunt, rex eorum Rodericus trucidatus est. Usque ad annum 719 Mauri totam paeninsulam fidei suae subegerunt. Inter nobiles Visigothos, qui potestatem superiorem Musulmanorum agnoscentes cum eis pacti sunt, fuit quidam Pelagius princeps Asturiae, qui cum ea regio tunc a Munuza quodam Musulmano coerceretur, controversia de quibusdam nuptiis orta seditionis se ducem praefecit ratus se in faucibus Asturiae contra Musulmanos pugnaturum esse. A comitatu suo rex (aut princeps) electus anno 722 in proelio apud montem Ausevae Musulmanos vicit, inde postea regnum Asturorum initium cepit.
Inter annos 719 et 725 Musulmani Pyrenaeum saltum transcendentes Septimaniam invaserunt atque obsederunt, regionem prope Narbonem sitam, quae olim ad regnum Visigothorum pertinuerat. Cum quidem etiam regnum Francorum aggredi ausi sunt, Carolus Martellus eos anno 732 proeliis apud Turones atque Pictavium devicit, etiamsi Arabes Septimaniam usque 759 obsederunt.
Initium (usque 1085)
[recensere | fontem recensere]Iam 8. saeculo principibus Asturiae regnum suum amplificare Musulmanosque Gallaecia expellere contigit. Volventibus annis reges Christiani usque 11. saeculum magna parte paeninsulae potiti sunt, etsi simul rationes inter reges utriusque fidei florebant atque interdum amicitia iuncti pacem agebant. Exempli gratia primus rex regni Navarrae gente Arabo Benikazorum Tutelae ortus est. Notissimus omnium ea liberalitate utentium est Rodericus Didaci, qui aliquotiens foedus cum Musulmanis iniret.
Christiani apostolum Iacobum (Hispanice Santiago) sanctum patronum putabant, quod eo favente in proelio apud Clavicum (844) magnam victoriam patravissent. Mox cultus eius, cuius cognomen Matamoros (i.e. Maurifex) significationem eius ut exemplum militare indicet, tota in Hispania valebat. Cum dictum sepulcrum eius Compostellae praecipuus locus devotionis peregrinationumque esset, Christiani cladem anno 997 ab imperatore Almansuro acceptam, qui urbem spoliari atque demoliri iussit, aegre tulerunt, etiamsi reliquiis sancti ipsius pepercit. Imperator defunctus (1002) Christianis commode convenit, quod fines eorum amplificare dominiumque Maurorum etiam amplius minuere potuerunt.
Ambiguitas (1086–1212)
[recensere | fontem recensere]Cum initio impetu Christiano partes propter vastationem inanitatemque Musulmanis minoris momenti affectae essent, ineunte 11. saeculo etiam provinciae uberiores post expugnationem Barbatii (1064), post obsessionem Toleti (1085) vero summo in discrimine venerunt, quod Christiani nunc etiam Vandalitiam ipsam minari videbantur. Necessitate coacti Musulmani anno 1086 Almoravides, stirps ex Africa septentrionali orta, auxilium rogaverunt, ut sibi milites fungerentur. Almoravides autem ad bellum sacrum vocantes, etiamsi processum Christianum brevi tempore retardaverunt, mox rerum potiti sunt.
Cum aetate media etiam religiositas utriusque factionis augeretur principes passim se pro fide sua pugnare animadvertunt. Ordines militares more Templarorum, e.g. Militia Sancti Iacobi, Militia Calatravae vel Ordo militiae de Alcantara et Ordo Montensis, nati sunt, etiam papae iterum atque iterum expeditiones sacras in paganos terras incipiendas esse monuerunt.
Discrimen, quo Christiani dominationem maximas partes paeninsulae adepti sunt, fuit proelium apud Navas Tolosae 16. Iulii 1212 gestum. Exercitus regnorum Castellae, Navarrae, Aragoniae atque Regni Legionensis, praeterea copiae Francogallicae imperatore Alphonso VIII Almoados devicit.
Exitus (1213–1492)
[recensere | fontem recensere]Post expugnationem Cordubae (1236) et Sevillae (1248) per regnum Castellae, Valentiae (1238) per regnum Aragoniae totiusque litoris meridionalis Lusitaniae (1250) per Portugallium regnum etiam urbes Murcia et Granata in potestatem Christianam redactae erant, cum anno 1262 ubique in Vandalitia adiuvantibus sultanis Marocanis tumultus exarserunt. Murcia iterum per Aragoniam expugnata omnium sultanatorum is regnum Granatae cliens Christianus tantum superfuit.
Anno 1340 copiae Hispanicae, Francogallicae et Lusitanae foedere iunctae expeditionem in Europam a sultano Abuasan auxiliandi Musulmanos Hispanicos causa inceptam suppresserunt.
Etiamsi vires regni Castellae ad Granatam expugnandam suffecerunt, reges se potius vectigalia imponere rati sunt, quod praecipue per mercaturam cum Musulmanis Granatae magnam copiam auri Africani cumulaverunt.
2. fere Ianuarii 1492 ultimus sultanus Musulmanus, Mahometus XII, potestati Ferdinandi II et Isabellae I (Los Reyes Católicos, ‚Reges Catholici‘) succubuit. Eodem anno Edictum Granatense proposuerunt, quo decerneretur Iudaeos sub dicione eorum expulsum iri nisi usque certam diem ad Catholicam fidem conversuri essent.
Posterioritas
[recensere | fontem recensere]Propagatio sancti belli in America expugnanda civitatibus Hispanicis valde profuit. Recuperatio capta Hispania finem non habuit, verum etiam Melilla (1497) et Oran (1509) ad litora Africae sitae occupatae sunt.
Relicti Mauri et Hebraei in Hispania saeculis 15 et 16 gradatim coacti sunt, ut baptizarentur. Isti Conversos nominati (Morisci) ab Sacra Inquisitione inter annos 1478–1482 instituta severe persecuti sunt, quae res oeconomiae Hispaniae valde detrimento fuit.
Recuperatio quotannis festis (Moros y Cristianos) et spectaculis pyrotechnicis commmemoratur. Maximi momenti sunt festa Villenae et Alcodii (Hispanice Alcoy) celebrata.
Factiones in Hispania mediae aetatis
[recensere | fontem recensere]- Mosarabes Christiani appellati sunt, qui sub imperio Musulmano in Andalusia vivebant. Nonnulli eorum, dum Christiani persecuntur, in regna septentrionalia egressi sunt.
- Molliti: Christiani, qui paulo post expugnationem Hispaniae per Musulmanos converterunt.
- Renegati: singuli Christiani, qui accepta Musulmanica fide contra Christianos pugnaverunt
- Muticari: Musulmani, qui in terris iam a Christianis captis manebant. Progenies eorum ex anno 1492 Morisci nominati sunt.
- Morisci (Hispanice: Moriscos): Mauri, qui finita recuperatione in Hispania manserunt Cattolicamque religionem adoptaverunt.
- Marani (Hispanice: Marranos): nomen contumeliosum, quo Conversos (‚Conversi‘), plerumque Iudaei, qui etsi ad Christianam religionem conversi iterum atque iterum a conquistoribus Sanctae Inquisitionis persecuti sint, passim appellati sunt.
Nexus interni