Regnum Asturorum
Locus: 43°21′45″N 5°50′35″W
Caput: Cangues d'Onís, Samartín del Rei Aurelio, Pravia, Ovetum
Gestio
Populus
Tabula aut despectus
Regnum Asturorum[1] fuit civitas Medii Aevii Hispanici, prima inter regna Christiana, quae inter annos 722 et 925 floruit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Post Visigothorum cladem adversus Mauros qui Gaditanum fretum hostiliter transiverant, nonnulli victi ad montes Cantabricos fugerunt. Permulti in urbibus remeaverunt et contra Mauros pugnaverunt et foedera pacis acipierunt, ut Theodomirus. Ibi cum Asturum gentibus mixti parvos exercitus qui assidue Mauros vexarent paraverunt. Hac re Mauri exercitum ad Asturiam Transmontanam mittere decreverunt et tum denique victi sunt ab exercitu Pelagi, ducis Gothi, in Cova Dominica. Hoc vero proelium forsitan certamen tumultuarium fuerit, sed animos Visigothis Asturibusque ad novum regnum roborandum dedit. Ex eo tempore parvum Christianum regnum conditum est quod defensionem adversus Mauros apud montes Cantabricos constitueret.
Primus rex Asturum Pelagius (718 – 737) fuit. Huic Fafila (737-739) eius filius, qui postea ab urso necatus est, successit. Post Fafilae mortem Alphonsus Primus (739 – 757) , dux Cantabriae, ad regnum pervenit. Is rex bellicosus fuit et ,eo regnante, fines Regni propagari inceperunt. Propter tanta proelia magnae solitudines inter Asturum Regnum et Mauros creatae sunt, quae Terrae Nullius nomine cognitae sunt.
Huic Froila (757 -768) eius filius successit. Is quoque bellicosus fuit et continuas oppugnationes a Mauris, ab Abderrama I imperatis, sostinuit. Fama est ut Ovetum Urbem condidit –nunc tamen ea civitas ex recentibus inventionibus originem Romanum habere videtur-.
Mos erat apud reges ut etiam inter familiares pugnarent ad imperium obtinendum. Froila ipse suum fratrem Vimaranum ob regni exoptandi accussationem propria manu occidisse videtur. Post Froilam a nobilibus quoque interfectum, reges inertes nominati, quia paene bellum non ullum gesserunt, regnaverunt. Hi fuerunt Aurelius (768 – 764), Silo (774 – 783), Mauregatus (783 – 789) atque Veremundus Diaconus (789 – 791).
Vermudo successit Alphonsus Secundus Castus, omnium regum Asturum fortissimus, qui multa proelia adversus Mauros gessit, etiam Olissiponem oppugnans. Eo regnante, sepulcrum in Iria Flavia inventum est quod Sancti Iacobi apostoli reliquias continere dicebatur. Alphonsus iussit ut templum supra tumulum exstrueretur et locus a peregrinis ex tota Europa qui reliquias viderent frequentatus est usque ad praesens.
Huic successit Ranimirus I (842 – 852) qui Gallaeciam regebat. Cum tamen in Bardulia uxorem duceret, nobilis Nepotiani nomine adversum Ranimirum seditionem ad regnum obtinendum movit. Hac re cognita, Ranimirus in Ovetum profectus est et Nepotianum caecatum in monasterio totam vitam inclusit. Eo tempore Normanni ex Regni oris fugati sunt post crudelia proelia et direptiones.
Ramiro successit Ordonnus Primus (850 – 866) qui limites regni protulit atque Legionem Asturicamque rursus incolis frequentavit. Adversus Mauros qui Regni amplificationem multum timebant pugnavit et etiam adversus Normannos. Huic successit Alphonsus Tertius Magnus (866 – 910) qui multum limites Regni amplificavit urbes condens tota Legione Castellaque, et etiam trans Durium. Sic Bracaram, Portum Cale, Conimbrigamque rursus incolis frequentavit et ex nihilo Zamoram, Taurum, Septimancamque condidit ut limites a Maurorum impetibus tegeret. Ximenam, regio genere virginem ab Rege Navarrae genitam, in matrimonium duxit. Sex filios habuit. Cum Alphonsus e vita excederet, inter tres filios Regnum dividit. Ex quo tempore caput Regni ex Oveto ad Legionem translata fuit.
Ars et architectura
[recensere | fontem recensere]Reges Asturici multa et pulchra opera non tantum religiosa sed etiam publica fecerunt. Artium Asturiarum haec aetas notissima fuit, in qua monumenta praeromanica, nunc pro Patrimonio ex Humanitate habita, exstructa sunt. Artifices quoque Asturici pulcherrima ex auro gemmisque opera fecerunt, quarum caput Crux Angelorum est, quae etiam nunc vexillum Asturiarum ornat.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Regnum Asturorum": Chronica Rotensis saeculi IX