Jump to content

Remigius Mathis

E Vicipaedia
Remigius Mathis

Remigius Mathis bibliothecarius et rerum gestarum scriptor Francicus est. Natus Vesuntione die 20 Novembris 1982, alumnus Scholae Chartarum fuit et de vita Simonis Arnaldi de Pomponne thesin scripsit. In universitatis Parisiensis bibliotheca primum laboravit. Anno 2010 in Bibliothecam Nationalem promotus est ubi ad imaginum manu impressarum et photographiarum custodiam praepositus est.

Sodalitati Wikimédia-France quae ad opus vicipaedianum fovendum in Francia instituta est ab anno 2011 ad annum 2014 praefuit. Itaque mense Aprili 2013, agentes in publicae securitatis munimine reum de militaris secretae rei traditione facturum esse ei minaverunt, propter quod de hertzianarum undarum emittore in Monte Forensi sito Francogallicam paginam delere coactus est. Postea tamen istam Vicipaediae deminutionem universis notam fecit et, cunctis indignantibus ac nonnullis irridentibus, pagina restituta est. Itaque, mense Augusto 2013, ob id impavidum erga scribendi libertatem studium "Vicipaedianus anni" honoratus est. Anno 2021 librum de vicipaedianis operibus edidit in lucem[1].

Anno 2014 eques artium litterarumque a culturae ministra factus est. Anno 2017 palmas academicas ab eruditionis ministro accepit.

  1. Wikipédia. Dans les coulisses de la plus grande encyclopédie du monde. Lutetiae : First Éditions. ISBN 9782412064207

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Remigium Mathis spectant.