Jump to content

Saravipons

E Vicipaedia
Wikidata Saravipons
Res apud Vicidata repertae:
Saravipons: insigne
Saravipons: insigne
Civitas: Germania
Locus: 49°14′0″N 7°0′0″E
Numerus incolarum: 183 509
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Saarbrücken

Gestio

Praefectus: Uwe Conradt
Procuratio superior: Regionalverband Saarbrücken

Geographia

Superficies: 167.52 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Alsting

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Tiphlis

Tabula aut despectus

Saravipons: situs
Saravipons: situs
Pons vetus

Pons Saravi[1] vel Saravipons (-pontis, masc.), etiam Saravipontum (Theodisce Saarbrücken), est caput Saraviae ex anno 1947. Vox Latina, periodicum Latinum, ibi editur. Sedes est etiam Unionis Esperanticae Saraviensis.

De etymologia nominis

[recensere | fontem recensere]

Fortasse vocabulum Germanicum Saarbrücken non ad Brücke seu pontem refert, sed aut ad Brocken seu saxum vel molem aut ad vetus vocabulum Broich quod paludem significat.

Urbs in regione clivosa et silvosa sita industriarum centrum et commeatus nodus in valle Saravi fluvii est. Numerantur inter eius genera industriarum tractatio metallorum, constructio vehiculorum machinarumque, alimentorum fabricatio et vestimentorum officinae. In oppidi vicinitate exercetur carbo fossilis.

Multa ministeria sedem Saraviponte habent, etiam instituta explorationis et educationis: ibidem est Tribunal de Reipublicae legibus et institutis, Superius institutum artis metallicae, Universitas Saraviae, Universitas technicorum et oeconomicorum studiorum, Specialis universitas artis metallicae, Institutum Max Planck de rebus informaticis et Institutum Fraunhofer. Nec obliviscaris mentionem facere de diversis aliis museis theatrisve.

Quamvis permulta Secundo bello mundano destructa sint, plura aedificia historica - etiam interim reconstructa - spectari possunt, e.g.: Pons ligneus trans Saravum (anni 1546), haud procul sita gothica Ecclesia Sancti Arnualis et Castellum circum medium saeculum 15-um erectum. Ad castelli latus visibilis est Ecclesia castrensis genere gothicae posterioris aedificata, in qua sunt sepulchra dynastiae Nassau-Saarbrücken. Hac in regione, quae bello erat carceri apud Gestapo, secretos custodes publicos, mense Maio anni 2004 locus commemorativus ad victimas honorandas est inauguratus.

Prima vestigia usque vicum quendam Galloromanicum referri possunt, qui ab saeculo 1-o usque ad saeculum 5-um exstabat. Sub burgo, cuius prima mentio fuit anno 999, orta est colonia Veteris Saravipontis saeculo 11-o. Ad sinistram fluvii ripam colonia Sancti Ioannis exstitit apparens in documentis ex anno 1265. Anno 1321 utrumque oppidum iura urbana assecutum est. Medio in saeculo 16-a pons lapideus restituit commeatum pontonum.

Utraque urbs negotiando mox effloruit et centrum Ducatus Nassau-Saarbrücken facta est. Anno 1801 Saravipons Franciae adiunctus est, anno 1815 Borussiae.

Inductio industriarum venit exercendis carbonibus inde ab anno 1850. Anno 1865 aperta sunt Metalla Burbach: illo tempore vicus omnino neglectus Malstatt-Burbach urbs ampla factus est; ipsa anno 1909 addita est Saraviponti.

Post ambo Bella mundana territorium ad Saravum a Francis administratum est (1919-1935 veluti 1945-1957). Saravipons habet circiter 183.000 incolarum.

  1. "Pons Saravi": vide titulum operis Meyer (2017)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Saravipontem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 49°14′0″N 7°0′0″E • OpenStreetMap • 2842647 GeoNames • Facebook Places • "10041100" apud Statistik-Portal • Store norske Lexikon
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales