Jump to content

Satyrinae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Rhopalocera 
Superfamilia : Papilionoidea 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Satyrinae 
Boisduval, 1833
   
Synonyma
Satyridae

Satyrinae sunt subfamilia Nymphalidarum, quae olim Satyridae, distincta familia, putabantur. Huic gregi sunt paene dimidium notarum Nymphalidarum. Aestimatur verus specierum Satyrinarum numerus esse plus quam 2400 (The Lepidoptera Taxome Project 2007).

Satyricae plerumque sunt volatores tenues et saepe apricari nolunt. Erucae plantis monocotyledonibus, sicut Arecaceis, Poaceis, et Bambuseis, praecipue vescuntur. Morphinae aliquando cum hoc grege coniunguntur.

Taxinomia et systematica huius subfamiliae hodierno tempore penitus retractantur. Multum laboris L. D. Miller[2] insigniter subfamiliam ordinare auxiliatum est. Dyndirus (Capronnier, 1874) est satyrida incertae sedis. Praeter hoc genus, secundum recentiores Nymphalidarum investigationes, omnes satyrinae ad unum ex sex tribus ad tempus adsignatae sunt.[3] Pro indicibus singulorum, vide paginas tribuum.

  1. Saturinae apud situm tolweb.org (Arbor Vitae).
  2. E.g. Miller 1968.
  3. Vide Savela 2007.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Satyrinas spectant.
Vide "Satyrinas" apud Vicispecies.
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!