Jump to content

Sebastianus Kurz

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Sebastianus Kurz
Res apud Vicidata repertae:
Sebastianus Kurz: imago
Sebastianus Kurz: imago
Sebastianus Kurz: subscriptio
Sebastianus Kurz: subscriptio
Nativitas: 27 Augusti 1986; Vindobona
Patria: Austria

Sebastianus Kurz (Vindobonae natus die 27 Augusti 1986) est politicus Austriacus Factionis Popularis Austriacae. Discipulus fuit, usque hodie non laureatus, ordinis iurisprudentiae universitatis Vindobonensis. Secretarius civicus pro integratione immigrationis meruit, primo ministro Wernero Faymann, a die 21 Aprilis 2011 ad 16 Decembris 2013. Eo die munus suscepit ministri negotiorum externorum, minimus tunc natu ex omnibus talibus ministris unionis Europaeae. Die 18 Decembris 2017 cancellarius Reipublicae Austriae creatus est.[1] Die 2 Decembris 2021 se politicas res omnes depositurum declaravit.[2]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sebastianum Kurz spectant.
  • Sebastiani Kurz pagina interretialis
  • "Sebastian Kurz": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Consilia ministrorum Austriaca Werneri Faymann 2008–2016

Claudia Bandion-Ortner (2009–2011) • Nicolaus Berlakovich (2008–2013) • Wolfgangus Brandstetter (2013–) • Doris Bures (2008–2014) • Norbertus Darabos (2008–2013) • Iohannes Petrus Doskozil (2016–) • Wernerus Faymann • Maria Fekter (2008–2013) • Iohannes Hahn (2008–2010) • Gabriela Heinisch-Hosek • Rudolphus Hundstorfer (2013–2016) • Beatrix Karl (2010–2013) • Sophia Karmasin (2013–) • Geraldus Klug (2013–) • Sebastianus Kurz (2013–) • Iohanna Mikl-Leitner (2011–) • Reinholdus Mitterlehner • Sabina Oberhauser (2014–) • Iosephus Ostermayer • Iosephus Pröll (2008–2011) • Andrea Rupprechter (2013–) • Iohannes Georgius Schelling (2014–) • Claudia Schmied (2008–2013) • Michael Spindelegger (2011–2014) • Aloisius Stöger • Carolus Henricus Töchterle (2011–2013)