Jump to content

Sorbona

E Vicipaedia
Auditorium Amphithéatre Richelieu in Sorbona
Sorbona, a Rue des Écoles visa

Sorbona[1] est aedificium Lutetiae in Quartier Latin situm. Medio aevo fuit sedes Collegii Sorbonici, partis antiquae Universitatis Parisiensis, qua re nomen Sorbonae paulatim etiam antiquam (usque ad annum 1793) et novam Universitatem Parisiensem (1896–1971) significare potuit.

His diebus nomine aedificioque tres ex tredecim universitatum Parisiensium, quae 1970/71 Universitate Parisiensi reformata profectae sunt, utuntur: Université Paris 1 Panthéon-Sorbonne (Paris I), Université Sorbonne Nouvelle (Paris III) et Université Paris-Sorbonne (Paris IV). Aedificium Sorbonae praeterea partibus Universitatis Paris Descartes, École nationale des chartes ("schola nationalis litterarum") et communi rectoratui (Chancellerie) hospitium praebet.

stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

  1. Nomina "Sorbona" et "Collegium Sorbonicum" vide hic
  2. vide hic
  3. vide hic, ubi "domus de Sorbona" dicitur.