Stella degener
Stella degener in astronomia est corpus caeleste in materie degeneri(d) consistens, i.e. pumilio alba, stella neutronica, et alia corpora caelestia quae ex materie degeneri composita praedicuntur, omnia fere parva licet magna mole. Locutio stellae compactae est paene synonymum, attamen talis classis corpora includit quorum materies est ignota vel putatur massa pura[1] (quamquam per observationem haec quoque sciamus esse parvarum dimensionum et magnae massae, e.g. foramina nigra).
Omnia genera stellarum degenerium nota conceptaque ex ultimo gradu evolutionis stellaris(d) emergunt, idcirco tales stellae etiam reliquiae stellares appellantur.
Genus corporis compacti e massa relicta a qua id oritur magnopere dependet. Namque si talis massa limitem 1.4 M☉ non excedit stella degener erit pumilio alba; sin secus, si massa relicta intra limitem 2.5–3 M☉ manet, fiet stella neutronica. Stellae massarum maiorium fieri foramina nigra putantur.
Mense Iunii 2020, astronomi deflagrationes radioelectricas rapidas(d) inspexerunt (Anglice Fast Radio Bursts, vel FRB), et nonnullas aestimaverunt a stellis degeneribus vel earum collisionibus oriri.[2][3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Magnitudo foraminum nigrorum est magnitudo eorum radiorum Schwarzschildianorum; attamen talis radius haud materiem sed regionem spatii delimitat.
- ↑ Starr, Michelle (1 Iunii 2020). "Astronomers Just Narrowed Down The Source of Those Powerful Radio Signals From Space". ScienceAlert.com
- ↑ Bhandan, Shivani (1 Iunii 2020). "The Host Galaxies and Progenitors of Fast Radio Bursts Localized with the Australian Square Kilometre Array Pathfinder". The Astrophysical Journal Letters 895 (2): L37. arXiv:2005.13160
Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes! |