Thaumatibis gigantea
Ordo : Pelecaniformes
Familia : Threskiornithidae
Subfamilia : Threskiornithinae
Genus : Thaumatibis
Elliot, 1877
Species : T. gigantea
Thaumatibis gigantea, sola species in Thaumatibide, genere monotypico, est avis vadens subfamiliae Threskiornithinarum. Endemica est in Cambodia septentrionali, quamquam paucae singulae in Laotia meridiana extrema habitant, et una in Yok Đôn National Park Vietnamiae nuper visa est.
Thaumatibis gigantes est avis terrarum humilium, quae in paludinibus, lacubus, fluminibus latis, planitiebus inundatis, silvisque aliquantum apertis fit, necnon in lacunis, stagnis, pratisque aquosis tempestivis in silvis deciduis densioribus. Quae longe est maxima ex threskiornithinis in orbe terrarum. Adulti ab 102 ad 106 cm longi esse dicuntur.
Thaumatibis gigantea invertebratis aquaticis, anguillis, crustaceis, parvisque amphibiis reptiliisque vescitur. Praeterea semina atque insecta sicut acrididoidea et cicadoidea victus rationem amplificant.[2]
Haec avis in discrimen adducta esse putatur.[3] Et avis civitatis Cambosiae est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ IUCN.
- ↑ "Giant ibis (Thaumatibis gigantea) Facts". Arkive.org.
- ↑ Giant Ibis Thaumatibis gigantea, BirdLife International.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hancock et Kushan. 1992. Storks, Ibises and Spoonbills of the World. Princeton University Press. ISBN 9780123227300.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De specie. BirdLife.
- Photographemata et pelliculae. ARKive.