Universitas Petri Mariaeque Curie
Universitas Petri Mariaeque Curie (Francogallice Université Pierre-et-Marie-Curie), acronymo UPMC ex annis ab 2007 ad annum 2017 signata et Lutetia Sexta[1] usitate appellata, fuit publica universitas investigatoria Lutetiae condita, quae ab anno 1971 ad annum 2017 operabatur.[2] Sedes universitatis in Campo Jussieuiano? in Vico Latino Arrotundimenti quinti Lutetiae in Francia erat. UPMC, optima universitas de medicina et salute in Francia late habita,[3] cum Universitate Parisiensi-Sorbonensi? anno 2018 commixta est ut Universitas Sorbonensis? nuper mixta rite constituatur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Lutetia Sexta fuit unus ex heredibus ordinis scientiarum Universitatis Parisiensis, quae in complures universitates post manifestationes scholasticarum, quae mense Maio anno 1968 fiebant, anno 1970 divisa est. Proximo anno, quinque prioris Universitatis Parisiensis ordines (Lutetiá Sextá ut ordo scientiarum) diffissi sunt, et tum in tredecim universitates novas per legem Faureanam constituti sunt.
Campus Lutetiae Sextae in agro olim a promptuariis vini completo annis 1950 et 1960 aedificabatur, quem campum Marcus Zamanski decanus credebat solidum cogitationis scientificae signum in media urbe esse debere, ordine scientiae, in vico Latino locato, parte continui intellectualis spiritualisque ad historiam Universitatis Parisiensis coniunctá. Lutetia Sexta campum Jussieuianum? cum Universitate Parisiensi VII (Universitate Lutetiensi Diderotiana) et Instituto Geophysico Lutetiensi[4] communicabat.
Anno 1974, Universitas Parisiensis Sexta nomen Universitatis Petri Mariaeque Curie, ex Petro Mariaeque Curie physicis, ascivit. Quae universitas anno 2006 socius facta est cum rectione Emiratuum Arabicorum Coniunctorum ad Universitatem Parisiensem-Sorbonensem Abudhabiensi? Abu Dhabi in urbe constituendam. Universitas nomen ad UPMC anno 2007 imminuit. Proximo anno, se cum consociatione Paris Universitas (nomine reapse semi-Latino) coniunxit, logotypum proinde mutans et nomen consociationis post suum ponens.
UPMC erat magnus scientificus medicusque multiplex in Francia, qui multas investigationis disciplinas insigniter sustinebat.[5] Nonnullae universitatum organizationes aestimantes constanter UPMC in primo loco in Francia ponebant, atque UPMC inter optimas mundi universitates a multis aestimabatur. ARWU (Anglice Academic Ranking of World Universities), propositum in Universitate Jiao Tong Shanghaiensi conditum, UPMC anno 2014 primam universitatem in Francia, sextam in Europa, tricesimam quintam in orbe terrarum, ac praesertim quartam in mathematica, vicensimam quintam in physica, quartam decimam in scientiis naturalibus, et tricensimam secundam in ingeniaria, technologia, scientiaque computatrali iudicavit.[6]]
Omni UPMC erant plus quam 125 laboratoria, quorum plurima cum Centre national de la recherche scientifique? consociabantur. Inter sua instituta et laboratoria notissima erant Institutum Henrici Poincaré, Institutum astrophysicae Lutetiensis,? Laboratorium informaticum Lutetiensis Sexti? (Laboratoire d'Informatique de Paris 6), Institutum mathematicae Jussieuianum? (cum Universitate Parisiensi Diderotiana communicatum), et Laboratorium Kastler-Brossel? (cum Schola Normali Superiori communicatum).
Ordo Medicinae Petri Mariaeque Curie in duobus valetudinariis docentibus patet, quae sunt Valetudinarium Pitié-Salpêtrière? et Valetudinarium Sancti Antonii, quorum hic est Abbatiae Sancti Antonii Camporum successor.
Dissolutio
[recensere | fontem recensere]Grex universitarius Sorbonensis? anno 2010 constituta est, cuius partes erant Universitas Pantheon-Assas, Universitas Parisiensis-Sorbonensis,? Museum Nationale Historiae Naturalis, Institutum Europaeum Administrationis Rerum (Francogallice Institut Européen d'Administration des Affaires, usitate INSEAD appellatum), et Universitas Technologiae Compendii in urbe sita, unde logotypus UPMC iterum mutatus est.[7]
Omnis UPMC se cum Universitate Parisiensi-Sorbonensi? in mixtam Universitatem Sorbonensem? die 1 Ianuarii 2018 coniunxit.[8][9][10]
Praesides
[recensere | fontem recensere]- Andreas Herpin (1971–1976)
- Ioannes Dry (1976–1982)
- Andreas Astier (1982–1986)
- Michael Garnier (1986–1991)
- Ioannes Claudius Legrand (1991–1996)
- Ioannes Lemerle (1996–2001)
- Gilbertus Béréziat (2001–2006)
- Ioannes Carolus Pomerol (2006–2011)
- Mauritius Renard (2011–2012)
- Ioannes Chambaz (2012–2017)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vel fortasse, secundum usum Francogallicam et Anglicam, Lutetia Sex.
- ↑ Sorbonne Université - Lettres, Médecine, Sciences. . www.upmc.fr.
- ↑ "Subject Ranking 2015-2016: clinical, pre-clinical and health top 100," Times Higher Education, 13 Octobris 2015.
- ↑ Francogallice Institut de Physique du Globe.
- ↑ Université Pierre et Marie Curie – UPMC, "UPMC – University Pierre and Marie CURIE – Sciences and Medicine – Paris..
- ↑ Pierre and Marie Curie University – Paris 6 in World Top 500 Universities.https://web.archive.org/web/20160731121358/http://www.shanghairanking.com/World-University-Rankings/Pierre-and-Marie--Curie-University---Paris-6.html |date=31 Iulii 2016 Shanghairanking.com.
- ↑ Nouveau logo -Université Pierre et Marie CURIE – Sciences et Médecine – UPMC – Paris.
- ↑ "Le retour de la grande université de Paris"
- ↑ University World News, Merger of elite Paris universities gets the go-ahead
- ↑ "Archived copy"
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]48°50′50″N 2°21′23″E / 48.847222°N 2.356389°E