Jump to content

Vestalia

E Vicipaedia
Vestalis cum serta hederae

Vestalia[1] apud Romanos antiquos erant dies festi quibus virgines Vestales Vestae sacrificabant, et quae die 9 Iunii (V Id. Iun.) celebrabantur. Ovidius haec de Vestalibus refert:

Venit in hos annos aliquid de more vetusto:
fert missos Vestae pura patella cibos.
Ecce coronatis panis dependet asellis,
et velant scabras florida serta molas.[2]

Fasti Antiates Maiores: Vestalia mense Iunio notantur (VESTAL ac minoribus litteris VESTAE).
  1. Marcus Terentius Varro, De lingua Latina 6.17
  2. Publius Ovidius Naso, Fasti 6.307–312.