Jump to content

Victor Ponta

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Victor Ponta
Res apud Vicidata repertae:
Victor Ponta: imago
Victor Ponta: imago
Victor Ponta: subscriptio
Victor Ponta: subscriptio
Nativitas: 20 Septembris 1972; Bucaresta
Patria: Romania

Familia

Coniunx: Daciana Sârbu
Victor Ponta.

Victor Ponta (natus Bucarestae die 20 Septembris 1972) est vir publicus Romaniae. Ad annum 2017 sodalis Socialis Democraticae Factionis (PSD) fuit,tum una cum Daniele Constantin novam factionem PRO Romania condidit[1].

Ponta bis uxorem duxit. E matrimonio primo filium habet. Deinde Dacianam Octaviam Sârbu legatam ad Parlamentum Europaeum et filiam ministri Eliadis Sârbu in matrimonium duxit. Ab ea filiam habet.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Ponta annis 1991 - 1995 in Universitate Bucarestensi iurisprudentiae studebat. Annis 1996 - 2001 delator publicus fuit. Anno 2003 doctor promotus est. Anno 2012 ei crimini dabatur, quod dissertationem suam ab alio auctore describeret[2]. Die 16 Decembris 2014 Ponta enuntiavit se gradum doctoris sua sponte deposuisse[3].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Annis 2001 - 2004 secretarius statalis in consilio ministrorum Hadriani Năstase fuit et ab anno 2002 sodalis Factionis Socialis Democraticae (PSD) est, cuius praeses ab anno 2010 functus est. Die 15 Iulii 2015 a magistratu praesidis factionis, non autem praesidis ministrorum se reccessit, postquam crimina corruptionis contra eum allata sunt. Successor eius praeses PSD pro tempore Livius Dragnea electus est.[4].

Primus minister

[recensere | fontem recensere]

Die 27 Aprilis 2012 praeses rei publicae Traianus Băsescu eum mandavit, ut novum consilium ministrorum duceret successor Michaelis Răzvan Ungureanu[5]. Die 7 Maii 2012 revera praeses ministrorum electus est[6]. Die 6 Iulii 2012 Ponta iussit, ut senatus inimicum suum Traianum Băsescu praesidem deponeret et Crin Antonescu praesidem pro tempore faceret[7]. Qua de causa ab CFA et Unione Europaea valde vituperatus est[8]. Die 29 Iulii autem pars populi, quae suffragio de praeside deponendo interfuit, minor quam constitutione poscit, erat. Itaque Băsescu iterum magistratum suscepturus erat[9], sed Ponta hoc omnibus modis prohibere in animo habuit[10]. Quibus rebus adducta Unio Europaea Pontam admonuit, ut ad constitutionem rediret, ne iura Romaniae in UE diminuerentur[11]. Die 9 Decembris 2012 factio eius e suffragio parlamenti victrix abibit atque Ponta iterum praeses ministrorum electus est[12]. Propter crimina contra ministros consilii sui allata Ponta interdum et alia ministeria administravit. Anno 2013 etiam administer vecturae fuit. Die 29 Iulii 2014 Ponta pronuntiavit se candidatus praesidis Romaniae futurum esse[13]. Die 1 Augusti 2014 Hunor Kelemen minister culturae nuntiabat, se a magistratu recessurum propter iurgium inter ministros de iuribus Hungarorum. Die 10 Octobris 2014 Traianus Băsescu praeses eum dimisit et Ponta praeses ministrorum administerium pro tempore sucepit, quod cum Ponta de successore non convenit[14]. Die 2 Novembris 2014 Ponta plurima suffragia - 39 percentum - in electione praesidis abstulit, cum Nicolaus Iohannis, candidatus Liberalis Nationalis Factionis Romaniae, 30 per centum accipit[15]. Secundo autem in suffragio die 16 Novembris Ioannes 54,8 percentum suffragiorum accepit atque praeses rei publicae electus est[16]. Die 15 Decembris 2014 novos ministros parlamento proposuit, postquam UDMR factio Hungarorum consilium ministrorum reliquit[17]. A die 15 ad usque 30 Martii 2015 etiam pro tempore minister fiscalis fungebatur, postquam Darius Bogdan Vâlcov corruptionis accusatus ab hoc munere se recedere coactus est.[18]. Die 5 Iunii eiusdem anni nuntiatum est, contra ipsum Pontam a delatoribus corruptionis causa indagari. Quadecausa Nicolaus Iohannis praeses Pontam rogavit, ut a magistratu se recederet. Qui autem is negavit[19]. Die 4 Novembris eiusdem anni denique Ponta pronuntiavit se cum consilio ministrorum a´magistratu se recessurum[20]. Pridie milia hominum contra Pontam demonstaverunt, quem corruptionis accusaverunt. Ira populi creverat, quod die 30 Octobris plus quam XXX homines in discotheca Bucaresta incendio necati sunt. Possessores praesidia ignis omnino neglegaverunt[21].

Vita post magistratum

[recensere | fontem recensere]

Mense Iunio 2017 brevi tempore secretarius consilii ministrorum Sorin Grindeanu fuit, cum is a factione PSD destitutus est. Postquam Grindreanu a magistratu se redecedere coactus est, et Ponta e factione sua exclusus est. Mense Ianuario 2018 nuntiatum est Victorem Pontam novum consiliarium Alexandri Vučić, praesidis Serbiae esse et civitatem Serbiae accepisse[22].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorem Pontam spectant.
Primi ministri Romaniae
Principatus Romaniae
(1861–1881)

Barbu Catargiu · Apostolus Arsache · Nicolaus Crețulescu · Michael Kogălniceanu · Constantinus Bosianu · Nicolaus Crețulescu · Lascăr Catargiu · Princeps Ioannes Ghica · Constantinus A. Crețulescu · Stephanus Golescu · Nicolaus Constantinus Golescu · Ioannes Constantinus Brătianu · Princeps Demetrius Ghica · Alexander G. Golescu · Manuel Constantinus Epureanu · Princeps Ioannes Ghica · Lascăr Catargiu · Ioannes Emmanuel Florescu · Manuel Constantinus Epureanu · Ioannes Constantinus Brătianu

Regnum Romaniae
(1881–1947)

Demetrius C. Brătianu · Ioannes Constantinus Brătianu · Theodorus Rosetti · Lascăr Catargiu · Ioannes Emmanuel Florescu · Lascăr Catargiu · Demetrius Alexander Sturdza · Petrus S. Aurelian · Demetrius Alexander Sturdza · Princeps Georgius Cantacuzino · Petrus P. Carp · Demetrius Alexander Sturdza · Princeps Georgius Cantacuzino · Demetrius Alexander Sturdza · Ioannes Brătianu · Petrus P. Carp · Titus Livius Maiorescu · Ioannes Brătianu · Alexander Averescu · Alexander Marghiloman · Constantinus Coandă · Ioannes Brătianu · Arthurus Văitoianu · Alexander Vaida-Voevod · Alexander Averescu · Tache Ionescu · Ioannes Brătianu · Alexander Averescu · Princeps Barbu Stirbey · Ioannes Brătianu · Vintilă Brătianu · Iulius Maniu · Georgius Mironescu · Iulius Maniu · Georgius Mironescu · Nicolaus Iorga · Alexander Vaida-Voevod · Iulius Maniu · Alexander Vaida-Voevod · Ioannes Duca · Constantinus Angelescu · Georgius Tătărescu · Octavianus Goga · Patriarcha Myron Cristea · Armandus Călinescu · Georgius Argeşanu · Constantinus Argetoianu (1939) · Georgius Tătărescu (1939) · Ioannes Gigurtu (1940) · Ioannes Antonescu (1940) · Iulius Maniu (1944) · Constantinus Sănătescu (1944) · Nicolaus Rădescu (1944) · Petrus Groza (1945)

Res publica Romana
popularis vel socialistica
(1947–1989)

Petrus Groza (1947) · Georgius Gheorghiu-Dej (1952) · Chivu Stoica (1955) · Ioannes Maurer (1961) · Manea Mănescu (1974) · Elias Verdeţ (1979) · Constantinus Dăscălescu (1982)

Res publica Romana
(ab anno 1989)

Petrus Roman (1989) · Theodorus Stolojan (1991) · Nicolaus Văcăroiu (1992) · Victor Ciorbea (1996) · Gabriel Dejeu (1998, pro tempore) · Radu Vasile (1998) · Alexander Athanasiu (1999, pro tempore) · Mugur Isărescu (1999) · Hadrianus Năstase (2000) · Eugenius Bejinariu (2004, pro tempore) · Călin Popescu-Tăriceanu (2004) · Aemilius Boc (2008) · Cătălin Predoiu (2012, pro tempore) · Michael Răzvan Ungureanu (2012) · Victor Ponta (2012) · Sorin Cîmpeanu (pro tempore 2015) · Dacianus Cioloş (2015) · Sorin Grindeanu (2017) · Michael Tudose (2017) · Michael Viorel Fifor (pro tempore 2018) · Viorica Dăncilă (2018) · Ludovicus Orban (2019) · Nicolaus Ciucă (pro tempore 2020) · Florinus Cîțu (2020) · Nicolaus Ciucă (2021) · Marcellus Ciolacu (2023)

Ministri vecturae Romanici ab anno 1990
Ministri fiscales Romaniae

Alexander C. Moruzi 1862 · Gregorius Balș 1862 · Alexander Catargiu 1862 · Theodorus Ghica 1862 · Alexander Cantacuzino 1862 · Constantinus I. Iliescu 1863 · Ludovicus Steege 1863 · Nicolaus Rosetti-Bălănescu 1865 · Ioannes Strat 1865 · Nicolaus Crețulescu 1865 · Ioannes Oteteleșanu 1866 · Demetrius Alexander Sturdza 1866 · Petrus Mavrogheni 1866 · Ioannes Constantinus Brătianu 1866 · Petrus Mavrogheni 1866 · Alexander Văsescu 1867 · Ludovicus Steege 1867 · Gregorius Arghiropol 1867 · Ioannes Constantinus Brătianu 1867 · Alexander G. Golescu 1868 · Ioannes A. Cantacuzino 1870 · Constantinus Grădișteanu 1870 · Demetrius Alexander Sturdza 1870 · Petrus Mavrogheni 1871 · Georgius Cantacuzino 1875 · Ioannes Strat 1876 · Christianus Tell 1876 · Ioannes Constantinus Brătianu 1876 · Demetrius Alexander Sturdza 1877 · Ioannes Constantinus Brătianu 1877 · Ioannes Câmpineanu 1877 · Demetrius Alexander Sturdza 1878 · Ioannes Constantinus Brătianu 1880 · Ioannes Câmpineanu 1880 · Ioannes Constantinus Brătianu 1880 · Nicolaus Dabija 1881 · Demetrius Alexander Sturdza 1881 · Ioannes Constantinus Brătianu 1881 · Georgius Chițu 1881 · Georgius Lecca 1882 · Constantinus Nacu 1885 · Demetrius Alexander Sturdza 1888 · Menelaus Ghermani 1888 · Georgius D. Vernescu 1889 · Menelaus Ghermani 1889 · Georgius D. Vernescu 1891 · Alexander B. Știrbei 1891 · Menelaus Ghermani 1891 · Georgius C. Cantacuzino-Râfoveanu 1895 · Basilius Lascăr 1897 · Georgius C. Cantacuzino-Râfoveanu 1897 · Georgius D. Pallade 1898 · Georgius Manu 1899 · Tache Ionescu 1900 · Petrus P. Carp 1900 · Georgius D. Pallade 1901 · Demetrius Alexander Sturdza 1902 · Aemilius Costinescu 1902 · Tache Ionescu 1904 · Aemilius Costinescu 1907 · Petrus P. Carp 1910 · Theodorus Rosetti 1912 · Alexander Marghiloman 1912 · Aemilius Costinescu 1914 · Victor Antonescu 1916 · Nicolaus Titulescu 1917 · Photinus Enescu 1918 · Michael Seulescu 1918 · Constantinus C. Arion 1918 · Photinus Enescu 1918 · Anscarius Kiriacescu 1918 · Ioannes Popescu 1919 · Ioannes N. Angelescu 1919 · Aurelius Vlad 1920 · Michael Popovici 1920 · Constantinus Argetoianu 1920 · Nicolaus Titulescu 1920 · Tache Ionescu 1921 · Vintilă Brătianu 1922 · Ioannes Lapedatu 1926 · Alexander Averescu 1927 · Barbu Stirbey 1927 · Michael Popovici 1927 · Vintilă Brătianu 1927 · Michael Popovici 1928 · Iulius Maniu 1929 · Virgilius Madgearu 1929 · Ioannes Răducanu 1930 · Michael Popovici 1930 · Constantinus Argetoianu 1931 · Georgius Mironescu 1932 · Virgilius Madgearu 1932 · Constantin I.C. Brătianu 1933 · Victor Slăvescu 1934 · Victor Antonescu 1935 · Mircea Cancicov 1936 · Eugenius Savu 1937 · Mircea Cancicov 1938 · Mitiță Constantinescu 1939 · Georgius N. Leon 1940 · Georgius Cretzianu 1940 · Nicolaus Scarlatus Stoenescu 1941 · Alexander D. Neagu 1942 · Gheron Netta 1944 · Georgius Potopeanu 1944 · Constantinus Sănătescu 1944 · Michael Romniceanu 1944 · Demetrius Alimănișteanu 1945 · Mircea Duma 1945 · Alexander Alexandrini 1945 · Basilius Luca 1947 · Demetrius Petrescu 1952 · Manea Mănescu 1955 · Aurelius Vijoli 1957 · Virgilius Pârvu 1968 · Florea Dumitrescu 1969 · Paul Niculescu-Mizil 1978 · Petrus Gigea 1981 · Alexander Babe 1986 · Georgius Paraschiv 1987 · Ioannes Pățan 1989 · Theodorus Stolojan 1990 · Eugenius Dijmărescu 1991 · Georgius Danielescu 1991 · Florinus Georgescu 1992 · Mircea Ciumara 1996 · Daniel Dăianu 1997 · Decebalus Traianus Remeș 1998 · Michael-Nicolaus Tănăsescu 2000 · Ioannes Popescu 2004 · Sebastianus Vlădescu 2005 · Varujan Vosganian 2007 · Georgius Pogea 2008 · Sebastianus Vlădescu 2009 · Georgius Ialomițianu 2010 · Bogdanus Alexander Drăgoi 2012 · Florinus Georgescu 2012 · Daniel Chițoiu 2012 · Ioanna Petrescu 2014 · Darius Bogdan Vâlcov 2014 · Victor Ponta 2015 · Eugenius Teodorovici 2015 · Anca Paliu Dragu 2015 · Viorel Ștefan 2017 · Ionuţ Mişa 2017 · Eugenius Teodorovici 2018 · Florinus Cîțu (2019)