Jump to content

Vitta Azurea

E Vicipaedia
Wikidata Vitta Azurea
Res apud Vicidata repertae:
schola, schola superior
Civitas: Francia
Locus: 48°50′17″N 2°18′1″E
Situs: Lutetia

Origo

Inceptio: 1895

Tabula aut despectus

Vitta Azurea: imago
Vitta Azurea: imago

Vitta Azurea[1], Francogallice Le Cordon Bleu, est schola artis coquinariae Francicae, Lutetiae anno 1895 condita. Ab anno 1933 scholae eiusdem nominis in aliis civitatibus per mundum constitutae sunt.

Scholae coquinariae Vittae Azureae (Ecole de cuisine du cordon-bleu) praeceptrices praeceptorque alumnaeque anno 1896 pictae

Nomen Francogallicum Le Cordon Bleu ad ordinem equestrem mediaevalem alludit cuius membra vittam azuream gerebant. Hoc nomen usurpavit Martha Distel diurnaria in titulum libellorum La Cuisinière Cordon Bleu(fr) ("coqua vittá azureá dignata") quos ab anno 1894 divulgare coepit.[2] Ab anno insequenti lecturas artis coquinariae sub eodem titulo offerebat, quae in scholam mox convertuntur sub aegide Academiae Coquinariae (Académie de cuisine),[3] adiuvante Henrico Paulo Pellaprat, docente Carolus Driessens qui pro eruditione puellarum coquinaria iam agitabat, Augusto Colombié, Roberto Poulain.[4]

Martha Distel annis 1930 mortua, Elisabetha Brassart anno 1945 scholam emit et annos quadraginta duos conduxit. Eo aevo docuerunt Max Bugnard coquus, Claudius Thillmont pasticiarius, Petrus Mengelatte scriptor culinarius.[5] Discipuli internationales plures ibi convenerunt, inter quos Iulia Child et Lee Barnes Americanae, Maria Berry Angla. Anno 1987 Andreas Cointreau scholam acquisivit.

Schola eiusdem nominis, eadem fere lege, Londinii anno 1933 condita est. His diebus scholae 35 per mundum sub aegide Vittae Azureae Parisiensis conducuntur.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Drouard (2010) par. 47
  3. Drouard (2015) par. 16
  4. Drouard (2010) par. 48
  5. Child (2006)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Julia Child, Alex Prud'homme, My Life in France (Novi Eboraci: Knopf, 2006) cap. 2: "Le Cordon Bleu"
  • Alain Drouard, Le Mythe gastronomique français (Lutetiae: CNRS, 2010): "L'Âge d'or" (vide paragrapha 47-48 "Le Cordon bleu")
  • Alain Drouard, Histoire des cuisiniers en France (Lutetiae: CNRS, 2015): "Chapitre 3. Profession cuisinier (1880-1914)" (vide paragrapha 12 et 16)
  • Justin Spring, The Gourmands' Way: Six Americans in Paris and the Birth of a New Gastronomy. Novi Eboraci: Farrar, Straus, and Giroux, 2017

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]