Jump to content

Zacharias (sacerdos)

E Vicipaedia
Angelus Zachariae Ioannem naturum esse nuntiat {Ioannis Baptistae Despax(fr) opus tectorium in ecclesia cathedrali sancti Stephani Tolosae)
Vide etiam paginam discretivam: Zacharias (nomen).

Zacharias (Hebraice ‏זְכַרְיָה, Graece Ζαχαρίας) fuit pontifex Iudaeae, Elisabethae vir et Ioannis Baptistae pater. Memoria Zachariae 23 Septembris ab Ecclesia Catholica et 5 Septembris[1] ab Ecclesia Orthodoxa colitur.

E prole Abiae fuit[2], filius Barachiae (si Zacharias a Matthaeo memoratus[3] idem est). Secundum Protevangelium Iacobi Mariam tres annos natam in templum induxit. Ut Lucas evangelista narrat, Zacharias et Elisabeth iam senescebant liberis carentes, sed Gabriel archangelus filium naturum Zachariae nuntiavit[4]; cum verbis angeli Zacharias non credidisset, fecit Gabriel illum mutum, et nihil loquebatur, donec Ioannes natus est. Cum nomen infanti eligeretur, in tabula scripsit Ioannem nomen (sicut et uxor dicebat), post quod loqui facultatem recepit et canticum, quod benedictus nuncupari solet, pronuntiavit. Occisus est, secundum Protevangelium Iacobi, in templo eo die, quo Herodes pueros occidebat; nam interrogatus, ubi Ioannes est, respondere negavit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie •
Sancti

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!