Jump to content

mathematicis

E Victionario

Discretiva

mathematicis dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]

Proprietates grammaticales

[+/-]
Forma Modus flexurae originis
mathēmaticīs casus dativus pluralis substantivi mathēmaticus
mathēmaticīs casus ablativus pluralis substantivi mathēmaticus
mathēmaticīs casus dativus pluralis adiectivi mathēmaticus
mathēmaticīs casus ablativus pluralis adiectivi mathēmaticus

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /ma.tʰeːˈma.ti.kiːs/(classice)
Syllabificatio phonetica: ma·thē·ma·ti·cīs — morphologica: mathematic-is

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
Vitruvius
ca. -80…-15
Decimus Iunius Iuvenalis
ca. 60-130
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Summam eruditionem Graeci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus: igitur et Epaminondas princeps meo iudicio Graeciae fidibus praeclare cecinisse dicitur Themistoclesque aliquot ante annis, cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior. Ergo in Graecia musici floruerunt discebantque id omnes nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur. In summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis illustrius: at nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum. —Tusculanae disputationes Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Transferatur mens ad Archytae Tarentini et Eratosthenis Cyrenaei cogitata; hi enim multa et grata a mathematicis rebus hominibus invenerunt. Itaque cum in ceteris inventionibus fuerint grati, in eius rei cogitationibus maxime sunt suspecti. Alius enim alia ratione explicaverunt, quod Delo imperaverat responsis Apollo, uti arae eius, quantum haberent pedum quadratorum, id duplicarentur, et ita fore uti, qui essent in ea insula, tunc religione liberarentur. —De architectura Vitruvii [3]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 100/128 p.C.n.)

  • ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
in cavea magno fremitu leo tollet alumnus.
nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
expectare colus: morieris stamine nondum
abrupto. iam nunc obstas et vota moraris,
iam torquet iuvenem longa et cervina senectus. —Saturae D. Iuni Iuvenalis [4][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - Tusculanae disputationes. (The Latin Library): Liber primus. II. [5] — mathematicis
  2. 2.0 2.1 2.2 Vicicitatio: mathematicis.
  3. De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber nonus, Prooemium. [13] — mathematicis
  4. 4.0 4.1 Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae. (Ed. brevique adnotatione critica instr. W. V. Clausen, Oxford 1959). Satura XIV, versus 248 — mathematicis