Alphonsus Egli
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Alphonsus Egli (Lucernae natus die 8 Octobris 1924; ibidem mortuus die 5 Augusti 2016) fuit causidicus et politicus. Alumnus fuit universitatum Turicensis, Gregorianae et Bernensis. Ab anno 1983 usque in 1986 fuit Consiliarius Foederalis Helvetiae Factionis Popularis Christianae Democraticae et minister rerum internarum. Post tres annos se a munere removit, quia non bona valetudine utebatur, sed ultimo anno 1986 fuit etiam praeses Confoederationis.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- Curriculum vitae in pagina Administrationis foederalis Helvetiae
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |