Ambianum
Locus: 49°53′31″N 2°17′52″E
Numerus incolarum: 133 625
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Amiens
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Poulainville, Allonville, Argœuves, Cagny, Camon, Dreuil-lès-Amiens, Dury, Longueau, Pont-de-Metz, Rivery, Saint-Fuscien, Salouël, Saveuse
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Ambianum,[1][2] vel potius plurali numero Ambiana[3], apud antiquos Samarobriva,[4] Francogallice: Amiens, est commune et urbs Francica caputque regionis Picardiae (a die 1 Ianuarii 2016 Septentrione, Freto et Picardia) et praefecturae Samarae. Samara flumen urbem dividit.
Geographica
[recensere | fontem recensere]Samarobriva crevit ex angustiis in horticulis, Sancti Petri collis causa in septentrione. Quae collis hodie iam videnda, ut arx ipsa hic struetur. Semita Sancti Petri, paene inclinans, ducebat per septentrionem portam ex urbe. Apud angustias pontes, et insuper textilis officinae medio aevo conditae sunt. Samarae fossa solum incipiento {?} saeculo undevicensimo excavatus est; pons prope arcem aedificatus est post secundo universo bello. Circum vero Saint-Leu vicum, Saint-Maurice vicum et cardonem crevit urbs.
Historia
[recensere | fontem recensere]E vestigiis in suburbio Saint-Acheul repertis nuncupata est cultura archaeologica Acheulium.
Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Ambianorum.
Die 25 Martii 1802 hac in urbe Britannia ex altera parte et Francia, Res publica Batava atque Hispania ex altera de pace Ambianensi inter se convenerunt. Ita bellum secundum coalitionis finitum est.
Inter primum bellum mundanum urbs brevi tempore a militibus Germanicis occupata est. A mense Iulio usque ad Novembrem Pugna maxima ad Samarobrivam certebatur. Die 8 Augusti 1918 Autocurrus armati Francorum apud Samarobrivam acies Germanorum perrumperunt. Hoc factum postea initium cladis Germaniae videbatur.
Ecclesia Catholica Romana
[recensere | fontem recensere]Samarobriva est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et praesens episcopus est Oliverius Leborgne.
Monumenta
[recensere | fontem recensere]Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]- Carolus du Fresne, Dominus du Cange, rerum gestarum scriptor et lexicographus
- Emmanuel Macron politicus et praeses Francicus
- Ioannes Baptista Gresset, scriptor
- Iulius Verne scriptor
- Mauritius Boitel pictor
Scholae
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858, 1837, Parisiis, Jules Renouard, p. 57. Libri Googles (Francogallice)
- ↑ "Ambianum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ Vide hic et hic
- ↑ Caes. Gall. 5.24; Cic. fam. 7.11.2; et alibi.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Didier Bayard, Jean-Luc Massy, "Le développement d'Amiens romain, du Ier siècle av. J.C. au IVe siècle ap. J.C." in Les villes de la Gaule Belgique au Haut-Empire (Revue archéologique de Picardie, 1984, no. 3-4) pp. 89-112
- Roland Delmaire, "Permanences et changements des chefs-lieux de cités au Bas-Empire : l'exemple du nord-ouest de la Gaule Belgique" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 39-50
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ambianum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 49°53′31″N 2°17′52″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "80021" apud INSEE • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |