Jump to content

Archangelopolis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Archangelopolis
Res apud Vicidata repertae:
Archangelopolis: insigne
Archangelopolis: insigne
Civitas: Russia
Locus: 64°32′35″N 40°32′15″E
Numerus incolarum: 351 488
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Q105150513
Procuratio superior: Arkhangelsk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 294.42 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Novodvinsk, Primorsky District

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Mulhusia, Stolpe, Azotus, Emda, Portlandia, Varangria, Kiruna, Sukhumi District, Jermuk, Akciabrski District

Archangelopolis,[1] vulgo Archangelsk (Russice: Архангельск), urbs est in Russia, ad Duinam Borealem prope influxum eius in mare Album sita, metropolis regionis Archangelopolitanae. Circa 351 milia incolarum (anno 2017) habet.

Archangelopolis est valens industriae, scientiae, et culturae Russiae septentrio-occidentalis sedes. Ibi sunt officinae arbores perfabricantes, chartam producentes, pisces retractantes, machinas construentes, etc. Archangelopolis nonnullas universitates studiorum aliaque instituta educationis, theatra, musaea et bibliothecas habet. In territorio huius urbis sunt portus, duo aeroportus et una statio ferriviaria.

Historia urbis

[recensere | fontem recensere]
Antiqua domus lignea media Archangelopoli sita

Constructio Archangelopolis incepta est decreto tzaris Ioannis IV anno 1584. Ad annum 1613 haec urbs vocabatur Novocholmogory (Russice Новохолмогоры), i.e. "Colmogora Nova"; nomen hodiernum urbi datum est in honorem monasterii, eo loco saeculo duodecimo conditi et archangelo Michaeli dedicati. Archangelopolis fuit primus portus maritimus Russiae, sedes praecipuus mercaturae cum aliis terris (Anglia, etc.).

Anno 1693, tzar Petrus I Archangelopoli navalia initiavit et summum rei navalis senatum Archangelopolitanum condidit. Anno 1708 haec urbs facta est metropolis unius ex octo primis guberniis Russiae. Saeculo duodevicensimo ineunti, progressus mercaturae trans illo tempore fundatam Petropolim causa, Archangelopolis positionem suam ut principalis portus Russiae et valorem suum oeconomicum deperdidit.

In Imperio Russico, Archangelopolis fuit locus exsilii politici. Fine saeculi undevicensimi initioque vicensimi facta est valens sedes industriae silvaticae. Etiam fuit sedes explorationis Arcticae: plus 200 expeditiones ad regiones boreales e hac urbe enavegaverunt.

Ab anno 1929, Archangelopolis erat administrativa territorii Septentrionalis (Borealis) Russicae SFSR Unionis Sovieticae sedes, anno 1936 autem metropolis regionis Septentrionalis (Borealis), et anno 1937 metropolis regionis Archangelopolitanae facta est.

Anno 2009 Archangelopolis titulo Urbis Gloriae Militaris ornata est.

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum: Supplementum referens nomina Latina vulgaria (Vaticani, 1985), p. 35.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Archangelopolim spectant.