Asendorf (Circulus Harburgensis)
Locus: 53°17′33″N 9°58′51″E
Numerus incolarum: 2 113
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Asendorf
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Asendorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Ad Asendorf commune etiam vici Dierkshausen atque Heidewinkel pertinent. Asendorf pars communis generalis Hanstedt est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Asendorf circa annum 800 conditum esse videtur. Anno 1296 primo in actis desciptum est. Tum pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Asendorf ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Hanstedt communis generalis est. Eodem anno vici supra dicti ad Asendorf adiuncti sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Asendorf spectant. |