Jump to content

Curtius Henricus Sethe

E Vicipaedia
Curtius Henricus Sethe

Curtius Henricus Sethe[1] (Theodisce Kurt Heinrich Sethe), natus Berolini 30 Septembris 1869, ibidem defunctus 6 Iulii 1934 fuit Aegyptologus Germanicus, et insignis assecla "scholae Berolinensis."

Natus est Sethe Berolini anno 1869 patre Henrico, Regio Urbis Iudice (vulgo Amtsgerichtsrat), matre Gertruda e gente Sethe iurisconsultis praestante. Postquam in urbe patria per tres annos inde a classe octava scholam Doctoris Coler, tum per septem annos et sex menses Gymnasium Regium Joachimicum (vulgo Joachimsthalsches Gymnasium) frequentavit, mense octobri anni 1887 maturitatis testimonio instructus accessit ad Universitatem Berolinensem, ut studiis iuridicis auctore patre operam daret. Simul autem ei in animo erat studia Aegyptologica persequi, quibus inde a classe secunda inferiore principio suo marte, tum duce magistro (sibi dilectissimo) Adolfo Erman,[2] qui ipsum ea qua uteretur benignitate litteris Aegyptiacis imbuit, operam navaverat. Sequentis anni vere cum ad Universitatem Tubingensem transmigrasset, eiusem anni auctumno Berolinum rediit. Ubi cum anni 1889 exeunte vere a rebus iuridicis se avertisset, per quinquies senos menses totum se dedidit cum Classicae tum Semiticae et Aegyptiacae philologiae studiis dilectissimis.[3]

Anno 1894, Sethe summos in philosophia honores rite capessivit, annoque 1895 veniam docendi "Habilitatione" rite obtinuit. Inter 1899 et 1903, divulgatum est opus pro laboribus suis grammaticis insignissimum de verbo temporali Aegyptio. Sethe factus est anno 1900 extraordinarius et 1907 ordinarius professor de re Aegyptologica in Universitate Regia Georgia Augusta. Vocationes ad Universitatem Vindobonensem (1906) et Universitatem Ludovico-Maximilianeam Monacensem (1922) recusavit. Anno 1923, Professorem Erman subsequens institutus est.

Sethe fuit ab anno 1919 socius correspondens Elecoralis Academiae Scientiarum Boicae, item ab 1932 Societatis Regiae Scientiarum Berolinensis. Fuit socius externus Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis, socius correspondens Regiae Academiae Scientiarum Danicae, Instituti Archaeologici Germanici et Societatis Orientalis Americanae. Fuit praeterea Consilium Aulicum.[4]

Pagina ex Urkunden des ägyptischen Altertums

Simul cum Erman et Grapow,[5] magnam partem Lexico Aegyptio Wörterbuch der ägyptischen Sprache concinniendo contulit. Annis 1904 et 1905 aliquot menses se ad colligendos et conferedos textus pro incepto lexicographico Thebis et Cairi commoratus est. Prolata sunt viginti septem volumina transcriptionum quae hodie eximium constituunt fontem lexici Aegyptii antiqui. E collaboratione professoris Sethe in Lexicum linguae Aegyptiae, facta sunt etiam editio sua insignis Textuum Pyramidalium antiquissimorum, et porro volumina ab eo recensa Urkunden des ägyptischen Altertums librorum (Documenta Aegyptiae Antiquitatis). Unus habetur esse Sethe ex philologis in Aegyptologia insignissimis, cuius scientia se porrexit cum super philologiam, tum super historiam, geographiam, religionem, et mathematicam.

  1. Sethe, De Aleph Prosthetico in Lingua Aegyptiaca Verbi Formis Praepositio, 1892, frontispicio "Auctor Curtius Henricus Sethe Berolinensis"
  2. Sethe, '"Vita," de professoribus suis: "Quibus viris omnibus optime de me meritis ex animi sententia gratias ago quam maximas, in primis Adolfo Erman, cui quantum gratiae debeam, si explicare velim, verba me deficiant."
  3. Haec paragraphus pleraque paene verbatim ex pagina, De Aleph Prosthetico in Lingua Aegyptiaca Verbi Formis Praepositio dissertationis, "Vita" intitulata, in qua Sethe ipse breviter vitam suam usque ad annum 1892 narrat, exsumpta est. Nominum propriorum formae sicut ipse scripsit relinquuntur.
  4. Pro hoc titulo, vulgo geheimer Rat vel Geheimrat vide Uffenbach librum Tractatus singularis et methodicus de excelsissimo Consilio caesareo-imperiali aulico: Vom Käyserl. Reichs-Hoff-Rath, eiusque praerogativis intitulatum.
  5. Grapow, quod dolendum est, dissertationem inauguralem Germanice scripsit, ergo fonte caremus.