Jump to content

Deabolis (urbs antiqua)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Deabolis (discretiva).
Charta Arcis Deabolis Mediaevalis Byzantinae

Deabolis[1][2] seu Diabolis,[2] hodie Albanice Devoll, fuit urbs Byzantina in montibus sita eius regionis, quae nunc Albaniam orientalem constituit. Locus huius urbis haud scitur; quaerendus est fortasse in valle fluminis Deabolis prope oppidum hodiernum Zvezdë, in municipio Deabole. Ibi et apud Achridam schola saeculo X florebat; ibi episcopatus constitutus est (sed quo anno incertum manet); ibi inter Boamundum principem Antiochiae et imperatorem Byzantinum Alexium I Comnenum conclusum est anno 1108 Foedus Deabolense.

  1. "Deabolis": Leake (1835) vol. 1 pp. 339-340
  2. 2.0 2.1 "Devol (Δεάβολις, Διάβολις)": Kazhdan (1991)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Eruditio
  • Ursula Betka, Roger Scott, Byzantine Narrative: Papers in Honour of Roger Scott (Melburniae: Australian Association for Byzantine Studies, 2006. ISBN 978-1-876503-24-6) p. 525
  • Alexander Kazhdan, "Devol" in Alexander Kazhdan, ed., Oxford Dictionary of Byzantium (Oxonii: Oxford University Press, 1991) vol. 1, pp. 616-617
  • Savvas Kyriakidis, Warfare in Late Byzantium, 1204-1453 (Lugduni Batavorum: Brill, 2011. ISBN 9789004206663) pp. 171-172
  • Richard J. A. Talbert, Roger S. Bagnall, Barrington Atlas of the Greek and Roman World (Princetoniae: Princeton University Press, 2000) p. 752
  • John Wortley, interpr., John Skylitzes: A synopsis of Byzantine history (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2010) pp. 339-341 et nota 238