Jump to content

Eustathius (sanctus)

E Vicipaedia
Visio sancti Eustathii (icon Cretica saeculo XVII picta)
Vide etiam paginam discretivam: Eustathius.

Sanctus Eustathius Placidas (Graece Εὐστάθιος Πλακίδας), saepe et Eustachius, anno 118 mortuus, fuit martyr Christianus, unus quattuordecim auxiliatorum. Memoria sancti Eustathii die 20 Septembris colitur.

Placidas ante baptizmum nomen eius fuerat; dux militum Tito et Traiano imperantibus fuit. Venator erat et, cum cervum persequeretur, inter cornua eius Christum crucifixum vidit, qui dixit: "Cur, Placida, me persequeris, qui salutem tibi volo?" Cum uxore sancta Theopista et filiis sancto Agapio et sancto Theopisto Eustathius baptizatus est. A Traiano contra inimicos missus erat, eos vicit et, cum iam Adriano imperante Romam in triumphum revertisset, deis paganis sacra facere negavit; ab Adriano Eustathius et familia eius bestiis feris expositi erant, quae eos non tetigerunt; tum in bovem aeneum candentem iniecti erant, ubi perierunt.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
Sancti

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!