Ferdinandus II Aragoniae Neapolis
Obitus: 5 Octobris 1496; Neapolis
Patria: Regnum Neapolitanum
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Ferdinandus II Aragoniae, vulgo Neapolitane et italice saepe Ferrandino vel Ferrando Minore vel Fernando nuncupatus (natus Neapoli die 26 Iunii 1467, vitaque functus ibidem die 7 Octobris 1496), fuit rex Neapolis a die 23 Ianuarii 1495 usque ad mortem.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius legitimus et naturalis Alphonsi II Aragoniae ducis Calabriae et Hippolytae Mariae Sfortiae, nepos Ferdinandi I Aragoniae regis Neapolis, detentoris regni Hierosolymae fuit. Postquam Alphonsus pater abdicavit, Ferdinandus Rex Neapolis a populo neapolitano acclamatus est. Ioannam Aragoniae amitam suam duxit in matrimonium, neque autem proles habuit, quia mox post nuptias mortuus est.[1][2][3]
Rex magnanimus et incredibiliter a populo neapolitano et tamquam tota Italia amatus, iuvenis audax, honorandus, rectus, sobrius et aequus fuit; ut moris suis erat, ut ne in prosperitatibus se gauderet, ne in adversitatibus se turbaret, ylari fronte ombibus referebat gratias.[4] Mirabilis proeliator, semper usque ad mortem a pueritia pro regno Neapolitano inter acies hostiles persona sua pugnavit. Postquam regnum neapolitanum ab oppressione gallica immenso cum labore liberavit, febre malarice fessus, in flore aetatis et incogitabili maerore populi et propinquorum vitam reliquit.[5][6]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- ↑ FERDINANDO II d'Aragona, re di Napoli, detto Ferrandino, di Nino Cortese - Enciclopedia Italiana (1932)
- ↑ Ferdinando II d'Aragona re di Napoli, detto Ferrandino, di Elena Valeri - Enciclopedia machiavelliana (2014).
- ↑ Petrus Bembus, Historiae Venetae, Lib. 1 [1]
- ↑ Joampiero Leostello, Effemeridi delle cose fatte per il Duca di Calabria.
- ↑ Benedetto Croce, Storie e leggende napoletane.
- ↑ Ciro Raia, Breve storia di Re Ferrandino.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- B. Croce, Storie e leggende napoletane, Adelphi, 1999 (Italice)
- A. H. Johnson, Europe in the Sixteenth Century, 1494–1598 (Period IV). Londinii: Rivingtons, 1905 (Anglice)
- David Nicolle, Fornovo 1495 — France's Bloody Fighting Retreat. Oxoniae: Osprey Publishing, 1996 (Anglice)
- William H. Prescott. History of the Reign of Ferdinand and Isabella, the Catholic, of Spain. Vol. II. Londinii: Bradbury and Evans, 1854 (Anglice)
- C. Raia, Breve storia di re Ferrandino, Guida Editori, 2020 (Italice)
- William Roscoe, The Life and Pontificate of Leo the Tenth. Vol. I. Londinii: David Bogue, Fleet Street, 1846 (Anglice)