Georgius Barbu
Georgius (Dacoromanice Gheorghe) Barbu (natus die 9 Novembris 1951 in Călan in Hunedoara circulo) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Ad annum 1975 Barbu apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem metallurgiae studebat atque machinator factus est. Hoc munere deinde ad annum 1996 diversis in societatibus commercialibus fungebatur.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Barbau, sodalis factionis PD, annis 1996 - 2000 praeses concilii circuli Hunedoara fuit et deinde legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2008 mansit. A die 29 Decembris 2004 ad usque 5 Aprilis 2007 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister laboris Romaniae fuit[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Mihnea Marmeliuc 1990 · Cătălin Zamfir 1990 · Mihnea Marmeliuc 1991 · Daniel-Mircea Popescu 1991 · Alexander Athanasiu 1996 · Smaranda Dobrescu 1999 · Marianus Sârbu 2000 · Helena Dumitru 2003 · Daniel-Mircea Popescu 2004 · Georgius Barbu 2004 · Paulus Păcuraru 2007 · Mariana Câmpeanu 2008 · Marianus Sârbu 2008 · Georgius Pogea 2009 · Michael Constantinus Șeitan 2009 · Ioannes Nelu Botiș 2010 · Sebastianus Lăzăroiu 2011 · Sulfina Barbu 2011 · Claudia Boghicevici 2012 · Mariana Câmpeanu 2012 · Rovana Plumb 2014 · Claudia Anna Costea 2015 · Dragoş Pîslaru 2016 · Lia Olguța Vasilescu 2017 · Marius Budăi 2018 · Violeta Alexandru 2019 | |