Germania iuvenis
Germania iuvenis (Theodisce Junges Deutschland) fuit grex scriptorum Theodiscorum qui a 1830 fere ad 1850 floruit, necessario ideologia iuvenum ideologiis quae in Francia, Hibernia, Civitatibus Foederatis, et Italia ortae sunt similis. Praecipui socii fuerunt Carolus Gutzkow, Henricus Laube, Theodorus Mundt, et Ludolphus Wienbarg, ac habebantur Henricus Heine, Ludovicus Börne, et Georgius Büchner gregis fautores. Inter gregem latiorem numerabantur Willibaldus Alexis, Adolphus Glaßbrenner, Gustavus Kühne, Maximus Waldau, Georgius Herwegh, Augustus Henricus Hoffmann de Fallersleben.[1]
Historia
[recensere | fontem recensere]Nomen motus vulgabatur praefatione Ludolphi Wienbarg "Germaniae iuveni" dedicata, quae opus Ästhetische Feldzüge (1834) introduxit. Instigator autem verus erat editor Iulius Campe, qui nomen de Germania novella litteris a Carolo Gutzkow anno 1833 datis debuit.
Iosephi Mazzini societas Europae iuvencae sedem vicariam politicam, quae vocabatur Junges Deutschland, instituerat: attamen ligamina inter politicos et scriptores sub vexillo homonymo congregati vix erant. Cum Francofurti parlamentum Confoederationis Germanicae Volfgango Menzel scriptores criticante circulum die 10 Decembris 1835 prohiberet, nomen in tota Germania cognitum est.
Scopi
[recensere | fontem recensere]Mira erat mixtio rerum artisticarum politicarumque. Litteras et vitam quotidianam reiungere fas erat: recentes litteras animas fascinantes spiritum temporis attingere in animo erat. Itaque inter scriptores reactio et in motum romanticum et in motum classicum Vimarianum haberi potuit. Propter leges Metternici omnes adversarii ordinis politici habebantur. Scriptores enthei liberalibus rebus studebant, artificia non solum aesthetica sed etiam practica esse volebant, ut vita mutaretur. Constat confarreationem istam bonitatem rerum scriptarum non semper fovisse. Procul dubio transitus erat ad Realismum quoque. Apparet scholae Germaniae iuvenis merita plene in sequentibus motibus visibilia fuisse. In ipsis scriptis bonitas persaepe deest. Plerumque agitur de scriptis programmata pura sine artistica praeoccupatione ostendentibus. Novis diurnariis modis manifesta pulchriora facta sunt, ut in plebe plus valerent. Generatim res diurnaria motu isto multa didicit.
Verum non est dicere naturas has duas in motu typicas fuisse: blandiri Franciae et carnis emancipationi. Lutetia fuit post res novas anni 1848 locus peregrinationis politicus Liberalismi. Etiam adiuvare Poloniam refaciendam multis peritis omnium nationum res normalis erat. Carnis sic dicta emancipatio, quam maxime Henricus Heine personaverat, non omnibus scriptoribus cordi erat.
Iam annis 1820 Heine et Ludovicus Börne motum Germaniae iuvenis paraverant. Opus Ludovici Börne praetitulatum Reisebilder nova annuntiat. Post Res novas Iulias (1830) motus effloruit, ut unio inter sodales spiritu coniunctos anno 1834 incoharetur. Tum Gutzkow motui praeesse sperabat, cui ephemeris publica "Deutsche Revue" fuit. Theoreticus illustrissimus autem factus est Ludolfus Wienbarg, qui scripserat Ästhetische Feldzüge, ubi res gestae pulchrae omnibus attingendae laudantur. Enthusiasmum eius Goethianum habent et Heine, Henricus Laube, Gutzkow. Ingressiones contra Goethium a Börne et Menzel factas repudiaverunt. Se ardere pro scholae ideis modernis domni Laube, Theodorus Mundt et (partim) Gustavus Kühne declaraverunt.
Inter feminas mentione dignae sint Rahel Varnhagen, Bettina von Arnim et Charlotte Stieglitz, quae et viros moverunt. Schola uniformis autem haud multum tempus mansit: anno 1835 Francofurti opera omnia et scripta et scribenda interdicta erant. Accidit ut multi aliis in campis operam dabant; neque silerentur rixae inter scriptores haud rarae quae discissiones parabant.
Epigoni
[recensere | fontem recensere]Annos quinquaginta postea motus finitimus scriptorum non politicus ortus est, qui secundum scriptores Franciae in aesthetica naturalistica fulti poesim Theodiscam iuniorem recentioremque reddere desiderabant. Etiam Germaniae iuvenissimae auctores, inter quos numerari possunt Otto Brahm, Michael Georgius Conrad, fratres Hart, Arno Holz, Gulielmus Bölsche, Ariminius Bahr (criticus), Hermannus Sudermann et Gerardus Hauptmann (poetae) de reformanda poesi somniabant antiquiora aspernantes. Eorum momentum naturalismo deficiente perdebatur. Ephemeris publica novissimae scholae erat "Freie Bühne" (Berolini 1890 sqq.; postea "Neue deutsche Rundschau"; inde ab anno 1903 "Die neue Rundschau") et "Die Gesellschaft" (Lipsiae 1885 sqq.).
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Junges Deutschland, The Crystal Reference Encyclopedia (2005).