Goslaria
Locus: 51°54′22″N 10°25′45″E
Numerus incolarum: 50 203
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Goslar
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Georgenberg, Hahndorf, Hahnenklee, Jerstedt, Ohlhof, Oker, Rammelsberg, Steinberg, Sudmerberg, Altstadt, Baßgeige, Jürgenohl, Immenrode, Lengde, Lochtum, Vienenburg, Weddingen, Wiedelah
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Goslaria (Germanice Goslar) urbs Saxoniae Inferioris circiter 43.000 incolarum in Germania sita est. Caput est Circuli Goslariensis. Ad Goslariam etiam vici Baßgeige, Georgenberg cum Kattenberg, Hahndorf, Grauhof, Hahnenklee-Bockswiese, Immenrode, Jerstedt, Jürgenohl, Lengde, Lochtum, Ohlhof, Oker, Rammelsberg, Steinberg, Sudmerberg, Vienenburg, Weddingen atque Wiedelah pertinuerunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Goslaria anno 922 a imperatore Henrico I condita est. Iam in saeculo XI imperator Henricus II palatium imperialis aedificavit, ergo Goslaria clara urbs Sacri Romani Imperii fit. Imperator Henricus III domum regiam auxit. Postea possessio Guelforum facta est et annis 1807 - 1813 ad Regnum Westphaliae pertinuit. Tum ad Regnum Hannoveranum et translata est, quod anno 1866 in provinciam Borussiae redactum est. Anno 1941 Goslaria cum toto circulo Goslariensi a provincia Hannoverae ad Brunsvicum transiit. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Die 1 Ianuarii 2014 Vienenburg oppidum finitimum pars urbis Goslariae factum est[1].
Praeclari cives
[recensere | fontem recensere]Goslariae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter alios:
- Henricus IV (1050-1106), praeclarus Imperator Sacri Romani Imperii
- Helmoldus (1120-1177), monachus Germanicus, presbyterus Bozoviensis et auctor libri Chronica Slavorum Latine scripti.
- Christophorus Gudermann (1798 - 1852), mathematicus (in Vienenburg mortuus).
- Sigmarius Gabriel (*1959), vir publicus et sodalis SPD.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Goslaria spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Ecclesiae: Aquisgranum | Augusta Treverorum | Colonia Agrippina | Bonna | Hildeshemium | Spira Castella: Berolinum | Herbipolis | Potestampium | Ysenacum | Muscavia Urbes: Bamberga | Goslaria | Lubeca | Quedlinburgum | Ratisbona | Stralsunda | Valen castrum (Wismar) | Wittenberga | |