Gulielmus Brandt
Obitus: 8 Octobris 1992; Unkel
Patria: Imperium Germanicum, Norvegia, Res publica Foederalis Germaniae, no value
Nomen nativum: Herbert Ernst Karl Frahm
Familia
Coniunx: Brigitte Seebacher, Rut Brandt, Anna Carlotta Thorkildsen
Proles: Peter Brandt, Lars Brandt, Matthias Brandt, Ninja Frahm
Memoria
Gulielmus Brandt (vulgo Willy; 1913–1992) fuit cancellarius foederalis rei publicae Germaniae ab 1969 usque ad 1974. Socius erat Factionis Socialis Democraticae Germaniae. Biographus eius factus est Petrus Merseburger.
Vita
[recensere | fontem recensere]Natus est, nomine Herbert Ernst Karl Frahm, Lubecae die 18 Decembris 1913. Ante secundum bellum mundanum Brandt iam ab 1930 ad 1931 socius SPD erat, ex anno 1931 socius Factionis Socialisticae Operariorum Germaniae (SAPD). Qua factione anno 1933 interdicta, Brandt in exilio vivebat et in operibus factioni perseverabat. Anno 1938, Nazistae civitatem Germanicam Gulielmi Brandt dempserunt. Qui anno 1940 civitatem Norvegicam accepit. Anno 1945, Germaniam rediit, annoque 1948 iterum civitatem Germanicam accepit. Anno 1949 nomen Willy Brandt (pseudonymum quod ab anno 1934 usus erat) legitime accepit.
Brandt erat superior civium magister Berolini a 3 Octobris 1957 usque ad 1 Decembris 1966. Brandt annis 1949 ad 1957, anno 1961 brevi tempore et 1966 ad usque mortem legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Die 16 Februarii 1964 Aquis Godesbergensibus apud Bonnam praeses factionis suae electus est. Ab anno 1966 ad 1969 administer rerum exterarum coalitionis magnae sub cancellario Curtio Georgio Kiesinger (CDU) fuit.
Mense Septembri anni 1969 primo cancellarius electus est, a legatis SPD et FDP et praesertim pro pace cum finitimis orientalibus facienda nitebatur. Anno 1971 idcirco Praemium Nobelianum Pacis accepit. Sed mox legati nonnulli ad CDU factionem transierunt: mense Aprili 1972 CDU eorum auxilio Reinerum Barzel cancellarium novum creare voluerunt. Sed auxilio pecuniae legatis aliquot CDU a agentibus clandestinis RPDG datae id impediri potuit. Tamen Brandt tum maioritatem legatorum non rexit. Die 20 Septembris 1972, Brandt in Dieta Foederali suo consilio suffragium de fide legatorum erga cancellarium perdidit, ut, secundum articulum 68 constitutionis Germaniae, novam electionem haberentur, quibus se victorem futurum speravit. Die 19 Novembris 1972 Brandt et SPD electionem vicerunt; Sociales Democratici plurimos legatos in parlamentum miserunt. Sed anno 1974 Brandt Gunterii Guillaume causa, sit venia verborum ioco, a suae factionis sociis depulsus est. Gunterius erat enim Gulielmi Brandt operis socius, sed etiam (secretus certe) explorator Rei Publicae Democraticae Germanicae. Brandt etiam securitatem socialem pro vulnerabilibus et hominibus cum invaliditatibus fortificavit. Mansit tamen praeses SPD ad usque annum 1987. Ab 1976 usque ad 1992, Brandt praefuit foederationi factionum democraticarum socialium mundi. Ab 1979 ad 1988 legatus ad Parlamentum Europaeum erat. Mortuus est in vico Unkel ad Bonnam die 8 Octobris 1992.
Verba praeclara
[recensere | fontem recensere]- "Studemus audere plus democratiae." ("Wir wollen mehr Demokratie wagen.")
- "Democratia non de fine, sed de more est causa." ("Demokratie ist keine Frage der Zweckmäßigkeit, sondern der Sittlichkeit.")
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Binder, David. 1975. The Other German: Willy Brandt's Life & Times. New Republic. ISBN 9780915220090.
- Brandt, Willy. 1960. Mein Weg nach Berlin.
- Brandt, Willy. 1966. Draußen: Schriften während der Emigration. ISBN 3-8012-1094-4.
- Brandt, Willy. 1968. Friedenspolitik in Europa
- Brandt, Willy. 1976. Begegnungen und Einsichten 1960–1975. ISBN 3-455-08979-8.
- Brandt, Willy. 1982. Links und frei: Mein Weg 1930–1950.
- Brandt, Willy. 1992. My Life in Politics. Viking. ISBN 9780670844357.
- Brandt, Willy. 2013. Erinnerungen. List: Ullstein-Taschenbuchausgabe.
- Miard-Delacroix, Hélène. 2013. Willy Brandt. Histoire. Fayard. ISBN 978-2-213-67250-2.
- Noack, Hans-Joachim. 2013. Willy Brandt: Ein Leben, ein Jahrhundert. Berolini: Rowohlt Berlin Verlag. ISBN 978-3-87134-645-3.
- Stern, Carola. 2002. Willy Brandt. Berolini: Rowohlt Taschenbuch Verlag. ISBN 978-3-499-50576-8.
- Wein, Martin. 2003. Willy Brandt: Das Werden eines Staatsmannes. Berolini: Aufbau Taschenbuch Verlag.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Conciliatio Cancellarii Willius Brandt
- extra periodicae germanae stern de Willius Brandt visionarius solus
- pagina externa foederatii socialis democratiae mundi
- De Gulielmo Brandt in pagina (nobelprize.org) Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice)
Morgan Phillips 1951 • Alsing Andersen 1957 • Ericus Ollenhauer 1963 • Bruno Pittermann 1964 • Gulielmus Brandt 1976 • Petrus Mauroy 1992 • Antonius Guterres 1999 • Georgius Papandreu 2006 | |
Princeps Otho de Bismarck |
Comes Leo de Caprivi |
Princeps Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst |
Princeps Bernhardus de Bülow |
Theobaldus de Bethmann Hollweg |
Georgius Michaelis |
Georgius Comes de Hertling |
Princeps Maximilianus de Baden
Res Publica Wimarii
Fridericus Ebert |
Philippus Scheidemann (praeses ministrorum) |
Gustavus Bauer |
Hermannus Müller |
Constantinus Fehrenbach |
Carolus Iosephus Wirth |
Gulielmus Cuno |
Gustavus Stresemann |
Gulielmus Marx |
Ioannes Luther |
Gulielmus Marx |
Hermannus Müller |
Henricus Brüning |
Franciscus de Papen |
Curtius de Schleicher
Dictatura nazista
Adolphus Hitler |
Iosephus Goebbels |
Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (administer gubernans)
Territorium oeconomicum unitum
Hermannus Pünder (praefectus superior)
Res Publica Foederalis Germaniae
Conradus Adenauer |Ludovicus Erhard |Curtius Georgius Kiesinger |Gulielmus Brandt |Helimutus Schmidt |Helimutus Kohl |Gerardus Schröder |Angela Merkel |Olaus Scholz
Henricus de Brentano (CDU) |Gerhardus Schröder |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD, iterum) |Sigmarius Gabriel (SPD) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum • Administer Foederalis Rerum Exterarum Capsae cognatae: Cancellarii Germaniae | |
Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Gulielmus Brandt (SPD) | Paulus Lücke (CDU) | Ernestus Benda (CDU) | Gustavus Heinemann (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Carolus Schiller (SPD) | Hermannus Höcherl (CSU) | Ioannes Katzer (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Georgius Leber (SPD) | Wernerus Dollinger (CDU) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Henricus Windelen (CDU) | Heribertus Wehner (SPD) | Carolus Schmid (SPD) | Bruno Heck (CDU) | Anna Brauksiepe (CDU) | Gerhardus Stoltenberg (CDU) | Curtius Schmücker (CDU) | Ioannes-Georgius Wischnewski (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | | |
Gulielmus Brandt (SPD) | Gualterus Scheel (FDP) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Jahn (SPD) | Alexander Möller (SPD) | Carolus Schiller (SPD) | Helimutus Schmidt (SPD) | Iosephus Ertl (FDP) | Gualterus Arendt (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Egon Franke (SPD) | Ioannes Leussink (nullius factionis) | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | | |
Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Gerhardus Jahn (SPD) |Helimutus Schmidt (SPD) |Ioannes Friderichs (FDP) |Iosephus Ertl (FDP) |Gualterus Arendt (SPD) |Georgius Leber (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Lauritius Lauritzen (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Egon Franke (SPD) |Nicolaus de Dohnanyi (SPD) |Erhardus Eppler (SPD) |Egon Bahr (SPD) |Wernerus Maihofer (FDP) | | |
Ernestus Reuter (SPD) |Gualtherius Schreiber (SPD) |Otto Suhr (SPD) |Franciscus Amrehn (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Henricus Albertz (SPD) |Nicolaus Schütz (SPD) |Theodericus Stobbe (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Ricardus de Weizsaecker (CDU) |Eberhardus Diepgen (CDU) |Gualtherius Momper (SPD) |Eberhardus Diepgen (CDU) |Nicolaus Wowereit (SPD) |Michael Müller (SPD) | |
- L +1
- Latinitas +1 (bona)
- Viri
- Nati 1913
- Mortui 1992
- Auctores Theodisci
- Autobiographi
- Administri Foederales Rerum Exterarum
- Cancellarii Germaniae
- Cancellarii Vicarii Germaniae
- Diurnarii Germaniae
- Legati Dietae Foederalis Germaniae
- Legati Parlamenti Europaei
- Lutherani
- Magistri civium superiores Berolini
- Praesides Consilii Foederalis Germaniae
- Praesides SPD
- Praemium Nobelianum Pacis
- Scriptores Germaniae
- Socialistae Christiani