Hymen
Hymen sive Hymenaeus (Graece: Ὑμήν seu Ὑμέναιος) in mythologia Graeca est deus rituum et carminum nuptialium; invocatur ad matrimonia consecranda et coniuges servandos.
De fabula
[recensere | fontem recensere]Hymenaeum Atheniensem adulescentem summae pulchritudinis maximaeque egestatis tradunt fuisse; alii ipsius Apollinis filium, alii Uraniae Musae.[1] Dicitur amore valde captus esse cuiusdam nobilis puellae et eam usque quaque clam secutus propter ordinis discrimen. Quondam puella, sacra Demetri faciens, a piratis rapta est una cum ancillis et ipso Hymenaeo, quem pro femina ob pulcritudinem suam duxerunt. Cum ad quandam insulam naves pervenissent, traditur cum feminis coniuratus noctu ferrum cepisse omnesque piratas interfecisse et sese, puellam dilectam atque ancillas liberasse. Postea pollicitus est Athenas se reversurum captasque omnes in libertatem vindicaturum, si modo posset unam earum in matrimonium ducere; sic evenit ut et puellae domum redire possent, et Hymenaeus nuptias faustas celebraret. Coniugium eius tam beatum fuit, ut nomen Hymenaei in nuptiarum auspiciis invocaretur, dum in deorum numero habitum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ipse clarus C. Valerius Catullus hoc modo scripsit: "Collis o Heliconii / cultor, Urianae genus, / qui rapis teneram ad virum / virginem, o Hymenaee Hymen, / o Hymen Hymenaee; [...]". (Carmina, 61).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- S. Romani, Epitalami e imenei — Il mito di Imeneo in Catullo — L'amore contro lo Stato (E. Cantarella, G. Guidorizzi), pag. 81, Mediolani (2006)