Jump to content

Ioachim Navarro-Vals

E Vicipaedia
Wikidata Ioachim Navarro-Vals
Res apud Vicidata repertae:
Ioachim Navarro-Vals: imago
Ioachim Navarro-Vals: imago
Nativitas: 16 Novembris 1936; Carthago Nova
Obitus: 5 Iulii 2017; Roma
Patria: Hispania

Familia

Genitores: Joaquín Navarro Coromina;

Memoria

Sepultura: Cimitero Flaminio

Insignia heraldica

Ioachim Navarro-Vals: insigne
Ioachim Navarro-Vals: insigne

Ioachim Navarro Valls (Nova Carthagine in Hispania natus die 16 Novembris 1936; mortuus die 5 Iulii 2017 Romae), laicus Operis Dei sodalis, diurnarius, iuxta papam Ioannem Paulum II annos unum et viginti operam dedit.

Alumnus fuit universitatum Granatensis Barcinonensisque, ubi medicinae, atque Navarrensis ubi arti diurnariae studuit. Barcinone medicus et psychiatrus brevius temporis spatium meruit, deinde diurnarius. Anno 1970 Romam pro diario Hispanico ABC renuntiator missus est. Ab anno 1984 usque in mensem Iulium 2006, papis Ioanne Paulo II et Benedicto XVI, tabulario diurnariis edocendis Sanctae Sedis praepositus est. Successor eius fuit Fridericus Lombardi.

  • La Manipulación publicitaria. Barcinone, 1970
  • La familia y el mundo actual. Barcinone, 1976
  • La familia y la educación. Caracis, 1978
  • Fumata blanca. Matriti: Ediciones Rialp, 1978. ISBN 84-321-1969-5

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]