Jump to content

Ludovicus Carroll

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Ludovicus Carroll
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Carroll: imago
Ludovicus Carroll: imago
Ludovicus Carroll: subscriptio
Ludovicus Carroll: subscriptio
Nativitas: 27 Ianuarii 1832; Daresbury
Obitus: 14 Ianuarii 1898; The Chestnuts
Patria: Britanniarum Regnum, Anglia
Nomen nativum: Charles Lutwidge Dodgson

Familia

Genitores: Charles Dodgson; Frances Jane Lutwidge
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Mount Cemetery

Ludovicus Carroll (Anglice Lewis Carroll), vel Carolus Ludovicus Dodgson (natus Charles Lutwidge Dodgson), fuit scriptor Anglicus et mathematicae professor.

E cuius scriptis innotuerunt imprimis Alice's Adventures in Wonderland ("Alicia in terra mirabili") eiusque quasi tomus alter Through the Looking-Glass ("Aliciae per speculum transitus") nec non poemata Jabberwocky et The Hunting of the Snark ("Snarcis venatio")[1]. Nugae illae summo ingenio conscriptae quae agnominationibus ludibriis paradoxis abundant, haud parvi erant momenti ad cursum historiae litterarum recentioris.

In vico Daresbury Cestriensi natus est die 27 Ianuarii 1832, patre Anglicae ecclesiae presbytero. A quo etiam erudiebatur, donec anno aetatis suae tertio decimo traditus est scholae Rugbeiensi, quod etiamsi studiis excellit tamen moleste ferebat. Simulatque tandem anno 1851 Oxoniae in Aedibus Christi ad litterarum studium se contulit, mater inflammatione cerebri absumpta est. Studiosum se praebuit etsi non industria tamen ingenio insignem, ut anno 1852 examen moderationum quod vocatur absolveret praemio affectus.

Mathematicis in quaestionibus facilitate veniam legendi tulit apud Aedes Christi ibique disciplinam mathematicam docere pergebat paene usque ad mortem, quamvis sibi taederet. Postulabat lex collegii ut professores sacro ordini ascriberentur. Sed cum anno 1861 munus accepisset diaconi, dein a decano rogavit atque impetravit ut se de aeterna presbyterorum consecratione eximeret.

Puerili iam aetate poemata brevesque fabulas scriptitabat mittebatque ad eos qui actis diurnis praeerant ut ederentur. Anno 1856 primum nomine Ludovici Carroll usus publici iuris fecit poema Solitude (Solitudo). Quod nomen composuit e praenominibus suis in linguam Latinam translatis atque vice versis: Lewis idem est atque Ludovicus, at Carroll a praenomine Charles derivatus. Eodem anno artem photographicam tunc recentissime inventam sibi adoptavit claruitque sollertia imagines luce pictas conficiendi.

Laudes et gloria vitam nostri haud mutaverunt, qui usque ad annum 1881 apud Aedes Christi pueros docebat subque collegii tectis usque ad mortem habitabat. Obiit autem sororis in domo Gilfordiae die 14 Ianuarii 1898, et requiescunt ossa eius ibidem.

Statura fuit magnus, procerus, comatus cirris fuscis, oculos caeruleus. Memoratur ingredi solere modo quodam obliquo vel potius incomposito. Puer iam morbo gravi affectus aurium tarditatem retinuit, quodque manifestius erat occurenti cuique haesitabat lingua, quamvis haudquaquam male caneret aut narratiunculas referret. Quae autem fama fertur eum comitantibus parvulis haesitationem illam semper deposuisse vana esse videtur. Quod non impedimento erat quominus opere suo benigne a cunctis recepto se in consuetudinem ac familiaritatem daret cum circulis Praeraphaelitis qui vocabantur.

Alicia cum phoenicoptero suo.

Eodem fere tempore quo Carroll mathematicam docere coepit, supra Aedem Christi constitutus est decanus Henricus Liddell, litterarum humaniorum professor qui posterius praeclarum illud lexicon Graecum et Anglicum compositurus erat socio Roberto Scott. Decani proximorumque suorum in familiaritatem receptus imprimis tribus cum puellis Lorina Editha Alicia tamquam amicus conversabatur.

Dum quondam scapha fluvium navigant, die 4 Iulii 1862 primum fabulam de terra mirabili excogitavit liberorumque animos narratione oblectavit. Deinde iterum iterumque rogatus ut cuncta litteris mandaret librum manu scriptum atque illustratum dono dedit Aliciae, quem titulo Alice's Adventures Under Ground inscripserat, Aliciae persona inserta.

Qui cum tandem divulgaretur anno 1865, additis imaginibus a Domino Ioanne Tenniel, incluto artifice, pictis, ultra patriae fines comprobatus est maximo multitudinis plausu inauditaque admiratione. Cultorum cultricumque longis inundabatur auctor epistolis. Quapropter anno 1872 in publicum edidit alteram fabulam priori simillimam quam vocavit Through the Looking-Glass. Dicitur huius libri animus austerior patris sapere mortem recentem.

  • Alice's Adventures in Wonderland ("Alicia in terra mirabili")
  • Through the Looking-Glass, and What Alice Found There ("Aliciae per speculum transitus"; complectitur Jabberwocky)
  • The Hunting of the Snark ("Snarcis venatio")[1]
  • Rhyme? And Reason? ("Homoeoteleutum? At ratio?")
  • A Tangled Tale ("Fabula confusa")
  • Sylvie and Bruno ("Sylvia et Bruno")
  • Sylvie and Bruno Concluded ("Sylviae et Brunonis finis")
  • Three Sunsets and Other Poems ("Tres solis occasus et alia poemata")
  • Pillow Problems ("Problemata pulvinaria")
  • The Game of Logic ("Ludus logicae")
  • Symbolic Logic Part I ("Logicae symbolicae pars prior")
  • Symbolic Logic Part II ("Logicae symbolicae pars altera")
  • An Elementary Treatise on Determinants, With Their Application to Simultaneous Linear Equations and Algebraic Equations ("Dissertatio elementaris de determinantibus earumque applicatione ad aequationes lineares simultaneos et algebraicas")
  • What the Tortoise Said to Achilles ("Quid dixerit testudo ad Achillem")
  • Euclid and his Modern Rivals ("Euclides eiusque adversarii recentiores")
  • Facts ("Facta")

Versiones Latinae

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 1.2 Confer The Hunting of the Snark, translated into Latin elegiacs with translator's note appended on the inner meaning of the poem and Other things by Hubert Digby Watson, Oxford, printed at the Shakespeare Head Press and sold by Blackwell, 1936, p. 1.
  2. The Hunting of the Snark, translated into Latin elegiacs with translator's note appended on the inner meaning of the poem and Other things by Hubert Digby Watson, Oxford, printed at the Shakespeare Head Press and sold by Blackwell, 1936, pp. 1-57.
  3. Jabberwocky etc. (more English rhymes with Latin renderings) by Hubert Digby Watson, Oxford, printed at the Shakespeare Head Press and sold by Blackwell, 1937, pp. 2-17.
  4. «Vita Latina», 28, pp. 41-64.
  • Imago: Ludovicus Carroll annum agens tricesimum primum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Morton N. Cohen, Lewis Carroll: a biography, Novi Eboraci, Knopf, 1995. ISBN 0-679-42298-6

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Carroll spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Ludovicum Carroll spectant.