Jump to content

Ludovicus Wittgenstein

E Vicipaedia
Wikidata Ludovicus Wittgenstein
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Wittgenstein: imago
Ludovicus Wittgenstein: imago
Ludovicus Wittgenstein: subscriptio
Ludovicus Wittgenstein: subscriptio
Nativitas: 26 Aprilis 1889; Neuwaldegg
Obitus: 29 Aprilis 1951; Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum, Austria

Familia

Genitores: Karl Wittgenstein; Leopoldine 'Poldy' Kalmus
Coniunx: no value
Familia: Wittgenstein family

Memoria

Sepultura: Ascension Parish Burial Ground

Ludovicus Wittgenstein, vulgo et plene Ludwig Josef Johann Wittgenstein (1889-1951) fuit philosophus Austriaco-Anglicus, qui ineunte saeculo XX magnopere empirismum logicum, philosophiam analyticam, ac philosophiam linguae fecundavit. Unum tantum librum ipse pervulgavit, qui inscribitur Tractatus logico-philosophicus (1921). Quo libello parva amplitudine sed magna auctoritate logicam conexionem linguae mundique serie propositionum demonstrare conatur. Tractatu in medium prolato Wittgenstein omnia problemata philosophiae solvisse se putabat, et academica relicta vita fere decem annis munere ludi magistri fungebatur, donec anno 1929 ad vitam academicam rediit.

Annis 1930 omnia, licet crediderit, problemata philosophiae nondum solvisse se perspexit. Itaque in novas vias se contulit in philosophia et natura linguae intellegendis. Fere quindecim annis adsidue operam dedit, ut in formam gravissimam disertissimamque cogitationes suas redigeret. Dum vixit, ne unum quidem librum edidit, sed suppressorum scriptorum silvam anno 1951 mortuus reliquit. Ex quibus excellebat scriptum iamiam ad edendum paratum, quod Philosophische Untersuchungen ('Investigationes philosophicae') inscriptum anno 1953 e prelo prodiit, alterum magnum opus Ludovici Wittgenstein, eodem anno etiam Anglice redditum.

Ludovicus Wittgenstein divitissima familia Iudaica Vindobonae die 26 Aprilis anno 1889 natus est, patre Carolo Wittgenstein, officinarum magistro, et Leopoldina matre. Multos habebat fratres (sicut Paulum clavilistam) et sorores (sicut Margaretam benefactricem).

Ab anno 1903 Ludovicus, qui antea domi a magistro didicerat, Lentiae eandem scholam atque Adolphus Hitler frequentavit.

Anno 1908, cum Berolini tria semestria arti ingeniariae studuisset, accepto testimonio dimissionis in Angliam transiit, ut Mancunii studia aeronautica navaret. Cum quidem magis magisque fundamentis mathematicis et rebus logicis delectaretur — perlegit enim Gottlobi Frege Die Grundlagen der Arithmetik et Bertrandi Russell Principia Mathematica — hortatu Frege anno 1911 Cantabrigiam migravit, ut sub Bertrando Russell in fundamenta logica et mathematica incumbere posset.

Wittgenstein, postquam primo bello mundano militaverat, Tractatum logico-philosophicum, clarissimum opus more positivismo logico, scripsit. Illo tempore opus tamen exitum non habebat, nam postea mathematicae ac linguae Theodiscae docendis in schola primaria et horti culturae operam dedit.

Ibi initium fecit operis ambitiosi, quod, quamvis perniciosum saeviret bellum mundanum (cui ipse intererat voluntarius), iam anno 1918 conficere potuit. Quod opus more positivismi logici scriptum primum Theodisce in Annalen der Naturphilosophie anno 1921 divulgatum est, sed proximo anno 1922 editio bilinguis Tractatus logico-philosophicus inscripta e prelo exiit. In Tractatu haec proponitur notio linguae humanae: sententias sensibiles esse depictiones vel simulacra rerum condicionum mundi. Completo Tractatu Wittgenstein omnes magnas quaestiones philosophiae solutas esse arbitratus consilium cepit, ut ludi magister fieret in parvo vico Trattenbach.

Wittgenstein (partim floribus obtectus) exeuntibus annis 1920 cum amicis et propinquis. Maxime a laeva Marguerite Respinger, amicula Ludovici.

Eodem tempore Tractatus studia excitare coepit praesertim inter sodales circuli Vindobonae. Quamquam fundamenta philosophiae analyticae multum ex Tractatu et empirismo logico aedificabantur, Wittgenstein de rebus agendis circuli Vindobonae valde dubitabat, putabat enim hos potius fideles scientificos esse quam veros philosophos.

Anno 1929, postquam fere decem annis philosophià se abstinuerat, Cantabrigiam rediit operam de integro resumpturus. Primum Tractatum coram Bertrando Russell et Georgio Eduardo Moore examinatoribus explicuit. Quo facto Russell et Moore suadentibus die 18 Iunii eodem anno gradum philosophiae doctoris consecutus est. Deinde stipendium a Collegio Trinitatis datum accepit, quo cogitationes suas plane aperire posset. Stipendio adfectus docere ac liberius vivere potuit, sed nihilo minus non satis cogitando vacare se existimabat. Itaque a Moore petivit, ut anno 1932 liber a docendo esse sibi liceret. Paucos habebat discipulos, sed eo cariores. Franciscum Skinner iuvenem mathematicum in amicitiam recepit, nec non Aliciam Ambrose philosopham Americanam, quibus ambobus utebatur scribis, cum materiam ad Blue and Brown Books destinatam dictaret. Cum autem Alicia contra Wittgensteinii voluntatem (at hortante Moore) de philosophia Wittgensteiniana communicare vellet symbolamque scripsisset,[1] tanta orta est inter praeceptorem et discipulam controversia, quae abruptum discidium conflaret.

Casa Ludovici Wittgenstein in vico Norvegico Skjolden

Finito post terminum paschalem quinquennio stipendii Collegii Trinitatis Wittgenstein de vitae curriculo sollicitus paulisper cogitabat in Unionem Sovieticam se conferre, ut corporis labore mercedem sibi pararet, sed mox hoc omisit consilium. In hac igitur vitae parte novum quendam cursum sciscitari videbatur. Voluit enim medicinae studere ac de usu psychiatrico cum Mauritio Drury amico suo communicare. Ideo Dublini apud Drury praesertim anno 1938 versabatur. Plurimum temporis tamen in vico Norvegico Skjolden versabatur, ubi post mortem patris anno 1913 casam erexerat. Qua in solitudine bonam cogitandi et scribendi occasionem habebat, et cum desolatum se sensit, amicos amicasque ad se invitavit.

Accidit anno 1939, ut Wittgenstein praeter exspectationem Georgio Moore succederet professori philosophiae. Praeterea post Austriae adiunctionem (Anschluß) anno 1938 factam Wittgenstein, veritus Iudaicam originem magno sibi periculo esse, civitatem Britannicam petere statuit eamque Aprili mense accepit. Crederes profecto omnia feliciter evenisse: renovatum stipendium, restituti loci docendi, inpetratus gradus professoris. Praetera denuo societatem petivit circuli scientiarum moralium, cui iam anno 1912 interfuerat proximoque iam anno reliquerat a ceteris, quod linguà favere nollet, reprehensus. Attamen ea erat natura, ut facillime fastidio quodam a vita academica abalienaretur. Nam simplicem laudabat vitam, in qua corporis labore omnes mercedem sibi parare deberent. Ita Francisco Skinner, discipulo et amico suo amantissimo, persuasit (invitis huius parentibus), ut universitatis relictis studiis manuum mercede quaestum faceret.[2] Nunc quidem ipse dignitate professoris hunc modum vivendi ad effectum ducere potuit. A sua philosophia aedificanda vero numquam destitit, sed sua sponte extra iactationes academicas cogitare maluit. Initio quidem Wittgenstein muneribus professoris rite fungebatur, sed die 14 Octobris 1941 commeatum petivit, ut in Guy's Hospital valetudinario Londiniensi opus bellicum facere posset.[3]

In valetudinario primum officia praestabat apparitoris medicinis dispensandis in regiones nosocomiales (dispensary porter), donec ineunte anno 1943 ad Ronaldum T. Grant et Basilium Reeve, qui "ictum vulneris" (wound shock) investigabant, se adiunxit et, cum Aprili mense Novum Castellum mutarent, cum iis profectus est adiutor laboratorii.[4] Neque iam rite Cantabrigiae docebat, ut in litteris ad Norman Malcolm die 11 Septembris 1943 missis apparet:

Rarissime nunc Cantabrigiam venio, fere semel in mensibus trinis. Mea reliqui conclavia in Collegio. Sine dubio exspector post bellum professoris locum recuperare, sed oportet dicere me imaginari nequire, qui id facere possim. Miror, si umquam constantius philosophiam docere potero. Non posse me potius puto.
I very rarely come to Cambridge now, about once every threee months. I've given up my rooms in College. I'm supposed, of course, to come back there as a professor after the war, but I must say I can't quite imagine how I'll be able to do it. I wonder if I'll ever be able to teach phiosophy again regularly. I rather think I shan't be able.[5]

At cum iam proximo anno Grant et Reeve opus suum in Italiam mutarent, Wittgenstein paulisper loco mansit, donec Martio mense Swanseam profectus apud Rush Rhees discipulum atque amicum libro suo operam dabat. Octobri autem mense, initio anni academici 1944/45, Wittgestein Cantabrigiam reversus rursus docere coepit. Super seminaria, in quibus praesertim argumenta libri Philosophische Untersuchungen tractabat, etiam post Moore suscepit praesidium circuli scientiarum moralium. His annis proximis plurimum temporis in librum praeparandam incubuit, etiam feriis aestivis quas Swanseae agebat. Medio mense Novembri 1946 acroasin fecit circulo scientiarum moralium de ratione philosophiae disceptans. Paulo ante, exeunte Octobri mense, acciderat altercatio memorabills inter eum et Carolum Popper, quae rutabulum Wittgensteinii appellatur.[6]

Anno 1947 vacationem sabbatariam rogavit, ut re vera in opus suum incumbere posset, sed Octobri mense totam professionem relinquere constituit. Georgius von Wright ei succedit professor. Deinde Dublinum profectus apud Mauritium Drury adnotationes de philosophia psychologiae scribebat, donec autumno 1948 primum post belli finem Vindobonam se contulit. Alia quoque itinera eo proximisque annis fecit. Crederes tamquam vale dicendi causa amicos proximos visere voluisse, nam iam anno 1948 mala valetudine parumque laboris patiens fuisse videtur. Novembri mense anni 1949 Cantabrigiae haec a medico Eduardo Bevan data est diagnosis: Wittgenstein cancro prostatae laborare.[7] Bevan ei praescripsit oestrogenum et radios Roentgenianos, quibus sperabat fore, ut diutius, vel quinque annos, laborare possit. Initio quidem melius valere videbatur, ita ut ineunte anno 1950, cum Goethii Farbenlehre perlegisset, ipse de coloribus scribere constitueret. Sed addito tempore minus minusque commoda utebatur valetudine, et initio anni 1951 Bevan suam domum ad curam terminalem praebuit. Wittgenstein mirifice proximis mensibus scripsit, donec ultimam lineam die 27 Aprilis 1951 scripsit. Demum die 29 Aprilis 1951 mane mortem obiit vir, qui iam saepius mortem sibi consciscere voluerat.

De philosophia

[recensere | fontem recensere]

Wittgenstein theoriam linguae depictricis ad naturam linguae investigandam non sufficere animadvertit, nam canstat linguae alios etiam usus esse quam depictionem mundi. Linguà utendi modos ludum linguae appellat, nam precationi, excusationi, detestationi, argumentationi scientificae aliisque lingua utendi modis sui cuique ludi linguae sunt. Item medicis, competitoribus autocineticis, catholicis, Lutheranis aliisque locutoribus sui cuique ludi linguae sunt. Wittgenstein eiusdem verbi in variis ludis linguae usùs monuit similitudine familiali coniungi. Quamquam ipse nihil in publicum emisit, docendo ac per discipulos post bellum ad philosophiam analyticam multum contulit. In Investigationibus Wittgenstein perquam nova ratione de philosophia linguae disserit ac modo peculiari philosophiam mentis tractat. Cum alia tum argumentum linguae privatae et hic quaestionem observandae regulae profert.

Opera praecipua

[recensere | fontem recensere]

Dum vivit, unus tantum liber (h.e. Tractatus logico-philosophicus) promulgatus est; alia enim opera postuma sunt:

  • Logisch-Philosophische Abhandlung, Annalen der Naturphilosophie 14 (anno 1921)
    • Tractatus Logico-Philosophicus, (anno 1922)
  • Philosophische Untersuchungen (Investigationes philosophicae, anno 1953)
  • Bemerkungen über die Grundlagen der Mathematik (anno 1956)
    • Remarks on the Foundations of Mathematics (anno 1978)
  • The Blue and Brown Books (anno 1958)
  • On Certainty (anno 1969)
  • Philosophische Bemerkungen, ed. a Rush Rhees (anno 1964)
    • Philosophical Remarks (anno 1975)
  • Vermischte Bemerkungen (anno 1977)
  1. Ambrose 1935.
  2. Praeterea cf. Malcolm 1958: 28.
  3. McGuinness 2012: 345.
  4. Kinlen 2003-4.
  5. McGuinness 2012: 357.
  6. Cf. Monk 1991: 495.
  7. Monk 1991: 559; McGuinness 2012: 451.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Allan, Janik & Toulmin, Stephen (1972) Wittgenstein’s Vienna. Simon & Schuster.
  • Ambrose, Alice (1935) Finitism in Mathematics. Mind 44 (174): 186–203.
  • Andersson, Sten (2012) Filosofen som inte ville tala: Ett personligt porträtt av Ludwig Wittgenstein. Norstedts.
  • Cornish, Kimberley (1998) The Jew of Linz: Hitler, Wittgenstein and the Hidden Battle for Control in the 20th Century.
  • Eilenberger, Wolfram (2018) Zeit der Zauberer: Das große Jahrzehnt der Philosophie 1919 - 1929. Klett-Cotta.
  • Goldstein, Laurence (1999) Clear and Queer Thinking: Wittgenstein's Development and His Relevance to Modern Thought. Rowman & Littlefield.
  • Hacker, P. M. S. (1996) Wittgenstein's Place in Twentieth Century Analytic Philosophy. Blackwell. ISBN 0-631-20098-3.
  • Kanterian, Edward (2007) Ludwig Wittgenstein. Reaktion Books.
  • Kinlen, Leo (2003-4) Wittgenstein in Newcastle, Northern Review 13: 1-30.
  • Klagge, James Carl (2001) Wittgenstein: Biography and Philosophy. Cambridge University Press.
  • Malcolm, Norman (1958) Ludwig Wittgenstein: A Memoir. Oxford University Press.
  • Mays, Wolfe (2015) Wittgenstein in Cambridge. Portraits of Wittgenstein, ediderunt F.A. Flowers III & Ian Ground. Bloomsbury.
  • McGuinness, Brian (2005) Young Ludwig: Wittgenstein's Life, 1889-1921.
  • —————— (2012) Wittgenstein in Cambridge: Letters and Documents 1911 - 1951. John Wiley & Sons.
  • Monk, Ray (1991) Ludwig Wittgenstein: the Duty of Genius. Penguin Books.
  • Richter, Duncan (2014) Historical Dictionary of Wittgenstein's Philosophy. Rowman & Littlefield.
  • Schulte, Joachim (2005) Ludwig Wittgenstein. Leben. Werk. Wirkung. Suhrkamp.
  • Sluga, Hans (2011) Wittgenstein. Wiley-Blackwell.
  • Wood, Alan (1957) Bertrand Russell: The Passionate Sceptic. Allen and Unwin.
  • von Wright, G. H. (1990) A Portrait of Wittgenstein as a Young Man: From the Diary of David Hume Pinsent 1912–1914. Basil Blackwell.
  • Wuchterl, Kurt & Hübner, Adolf (1998) Wittgenstein. Mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Rowohlt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]