Jump to content

Michael (rex Romaniae)

E Vicipaedia
Wikidata Michael (rex Romaniae)
Res apud Vicidata repertae:
Michael (rex Romaniae): imago
Michael (rex Romaniae): imago
Michael (rex Romaniae): subscriptio
Michael (rex Romaniae): subscriptio
Nativitas: 25 Octobris 1921; Foișor Castle, Sinaia
Obitus: 5 Decembris 2017; Aubonne
Patria: Kingdom of Romania, Britanniarum Regnum, Helvetia, Romania

Familia

Genitores: Carolus II; Helena
Coniunx: Anna
Proles: Margaretha, Princess Elena of Romania, Princess Irina of Romania, Princess Sophie of Romania, Princess Maria of Romania
Familia: House of Hohenzollern-Sigmaringen (Romania), House of Romania

Memoria

Sepultura: Curtea de Argeș Monastery, Royal Cathedral of Curtea de Argeș

Insignia heraldica

Michael (rex Romaniae): insigne
Michael (rex Romaniae): insigne
Michael I Rex circa annum 1947

Michael (Dacoromanice Mihai; Sinaiae natus die 25 Octobris 1921; in Helvetia die 5 Decembris 2017 mortuus) fuit rex Romaniae a die 20 Iulii 1927 ad diem 8 Iunii 1930, et a die 6 Septembris 1940 ad eius exactionem die 30 Decembris 1947. Abhinc in exsilio vixit. Est nepos nepotis reginae Victoriae Angliae.

Pater eius Carolus II rex Romaniae fuit, filius Ferdinandi I regis Romaniae et Mariae Edinburgensis. Mater eius Helena principissa Graeciae fuit, quarum parentes Constantinus I rex Graecorum et Sophiae, sororis Gulielmi II imperatoris Germaniae.

Anno 1927 infans primo rex factus est - post mortem avi Ferdinandi I regis et, quod Carolus pater se a regno abdicaverat et patriam reliquerat. Quod hic anno 1930 in Romaniam reverterat, Carolus II rex factus est. Anno 1940 autem Carolus a regno se abdicavit, postquam Romania partes terrae Hungariae et Unioni Sovieticae cedere coacta est. Michael iterum rex factus est, sed dicionem Ioannes Antonescu praeses ministrorum habuit, qui socius Adolphi Hitler patriam in bellum contra Unionem Sovieticam duxit. Cladibus variis acceptis rex die 23 Augusti 1944 Antonescu dimisit et in captivitatem ducere iussit. Pacem ab Unione Sovietica petivit et accepit. Post annum 1944 Michael I strenue obstetit auctui Communistarum, eis a Sovietis clam coramve auxilio dato. Quamquam Iosephus Stalin dux Unionis Sovieticae sese monstravisset Michaelo regi favorabilem esse huic in anno 1946 Moscovae praemium dans proporro patiebatur nullam coexistentiam inter se et Communistas viam durabilem esse. Anno 1947 multi homines forenses a Communistis in carceres missi fuerunt, praetura exploratoria (vulgo dacoromano sermone "Siguranta")cum Communistis consociata, monstrabit se actuosam in sceleribus et torminibus. Longe Rex Michael gravabatur, cum Petro Groza collaborari in actu rempublicam gubernandi refutans acta ad eum missa subsignatu.Mense in Decembrie anno 1947 superius dictus rex Michael a Communistis productus fuisset ut renuntiaret ad dignitatem suam regalem super Romaniam. Initio anni 1948 patriam reliquit et in Helvetiam in exilio iit. Anno 2001 Ioanne Iliescu praeside Romaniae suadente in Romaniam revertebat et ad hunc diem Bucarestae vixit. Die 25 Octobris 2011 - die natali suo XC - orationem habuit in parlamento Romaniae legatis valde laudatam[1].

Die 10 Iunii 1948 Michael rex in exilio Annam de Burbonia-Parma (1923 - 2016) in matrimonium duxit, e qua quinque filias habuit:

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem spectant.
  • Pagina familiae regalis Romaniae (Dacoromanice)