Mons Sancti Calogeri
Mons Sancti Calogeri, Italiane recentius Monte Kronio, est mons municipii Saccae in Sicilia. Ad pedem montis iuxta maris litus iacent balnea Sancti Calogeri.[1] Speluncae nonnullae sub monte latent, quarum nonnullae ab hominibus antiquis frequentabantur.
Strata geologica pelagica Iurassica hic reperiuntur: constituisse censetur montem submarinum litori boreali maris Tethyi adiacentem.
Sudatorium Sancti Calogeri
[recensere | fontem recensere]Inter aedificia balnearia latet spelunca apud Graecos antiquos propter exhalationes calidas iam nota, a recentioribus sicut sudatorium balneorum Sancti Calogeri accepta et nuncupatione stufa di S. Calogero ("sudatorium Sancti Calogeri")[2] nota. In intimis partibus huius speluncae, ab hominibus aevi Neolithici habitatis, dolia reperta sunt. Vestigiis inspectis satis constat vinum hoc loco iam millennio IV a.C.n. repositum esse.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Mons ipse Divo Calogero sacer est, qui olim Mons Gemmariarum dicebatur ... Balnea a Divo nuncupata ..." (p. 589 apud Google Books)
- ↑ Vide imaginem nostram. Cf. Goethii Winckelmann: "ein Sudatorium oder Stufa ... die neuern schreiben solche dem heiligen Calogero zu" (p. 183 apud Google Books)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hugh C. Jenkyns, "Pelagic "Oolites" from the Tethyan Jurassic" in Journal of Geology vol. 80 (1972) pp. 21-33, spec. pp. 23-25 [
- Davide Tanasi et al., "1H-1H NMR 2D-TOCSY, ATR FT-IR and SEM-EDX for the identification of organic residues on Sicilian prehistoric pottery" in Microchemical Journal vol. 135 (2017) pp. 140-147 Epitome
- Lorenzo Tondo, "Traces of 6,000-year-old wine discovered in Sicilian cave" in The Guardian (30 Augusti 2017)