Museum in Palatio aestivo
Museum in Palatio aestivo (Theodisce: Staatliche Bücher- und Kupferstichsammlung Sommerpalais Greiz) Graeciae Variscorum sartas tectasque servat collectiones librorum chalcographiarum gryllorum. Situm est ad ripas fluminis Alestrae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Dux Henricus IX Principatus Rusae (linea maior) aedificium hoc nominavit Maison de belle retraite - domum refugii placidi. Quae inscriptio et nostris diebus videri potest in domus tympano. Genus architectonicum aedis annis a 1769 ad 1779 constructae classicismi posterioris est.
In pedeplanis diaeta maxima meridiana hortensis dominatur qua tamquam tepidario aurantiorum usi sunt. Operibus albariis decorata sunt in sic dicto genere nexo conclavia hortensia et habitatoria in tabulato primo.
Situm est palatium idyllice in viridario amplissimo, cuius primordia iam anno 1650 posita erant. Hodie autem horti ad modum Anglicum dispositi sunt cum mutationibus anno 1873 a Eduardo Petzold et a discipulo eius Rudolpho Reinecken initis. Usque annum 1918 dynastiae membra palatium tamquam habitationem usurpabant. Anno autem 1922 museum institutum est ibidem ad usum publicum.
Collectiones
[recensere | fontem recensere]Graphiae
[recensere | fontem recensere]Graphiarum triginta milia in palatio sunt quae technicis variis confectae sunt. Maximi momenti sunt plus quam mille foliorum generis rasorii, e.g. artificum inclutorum Valentini Green, Ioannis Raphael Smith, Ioannis Faber iunioris, Eduardi Fisher, Iacobi Watson. Dono dedit ista omnia Anglica principissa, Elisabeth comitissa quaedam Hassiae-Homburgi. Mentionis dignae sunt multae chalcographiae artificum maximorum ut Venceslai Hollar, Francisci Bartolozzi, Gulielmi Hogarth, Danielis Chodowiecki. Terrarum tabulae ante annum 1850 exaratae, mappae, pugnarum instructa, bellae plagarum imagines insuper admirari possunt.
Bibliotheca
[recensere | fontem recensere]Bibliotheca principis, quam condiderat anno 1747 Henricus XI, triginta milia tomorum habet saeculorum a XVII usque ad XIX. Opera multa illuminismi Francogallici haud desunt, neque theologica, historica, scientifica naturalia. Anno 1922 pars bibliothecae gymnasii Ruthenei Gerapolitani. Comprehendit editiones pulchras litterarum Latinarum Graecarumque Basileae confectas. Ioannis Holpenii xylographiae quoque adsunt.
Sectio specialis quaedam dedicata est gryllis. Libri a scientificis libenter adeuntur; pars est retis Thuringiensis bibliothecarii.
Collectiones SATIRICUM
[recensere | fontem recensere]Anno 1975 sectio propria gryllis aperta est quam SATIRICUM nominaverunt. In cursu temporis permulti grylli Germaniae Orientalis hic depositi sunt, ut hodie plus quam undecim milia exemplarium continentur. Anno 1980 primo festivalia praetitulata Karikatur-Biennale instituta est, quae omni altero anno artificibus multis praesentibus celebrabantur. Anno 1994 autem institutum est spectaculum praetitularum Karikatur, Cartoon & Komische Zeichenkunst in omnem tertium annum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium aestivum Graecense spectant. |