Petrus Lavrov
Obitus: 6 Februarii 1900; Lutetia
Patria: Imperium Russicum, Russia, Francia
Memoria
Petrus Lauri filius Lavrov (Russice Пётр Лаврович Лавров, tr. Pëtr Lavrovič Lavrov; natus die 2 Iunii[1] 1823 in vico Melechovo nunc regionis Pscoviensis, mortuus die 25 Ianuarii[2] 1900 Lutetiae) fuit philosophus, scriptor, sociologus et rerum novarum cupidus Russicus.
Petrus Lavrov educationem militarem recepit, et dein in schola militari mathematicae docebat. Philosophiae Europaeae contemporaneae studebat et nonnulla opera de hac re scripsit. Combinationem systematum philosophicorum a Hegel, Feuerbach, Comte, Spencer, Proudhon, Černyševskij, Bakunin et Marx creare tentabat. Ut particeps motus revolutionarii socialistici, Lavrov anno 1867 exsilium ad gubernium Vologdense affectus fuit, anno 1870 autem peregre in Franciam fugit, postquam ad finem vitae suae Lutetiae colebat, ubi etiam Commune Parisiorum anni 1871 participavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 14 Iunii Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 6 Februarii Gregoriano.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Lavrov spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • |