Jump to content

Philippus Caesius

E Vicipaedia
Philippus Caesius, poeta.

Philippus Caesius[1] (natus Philipp von Zesen Priorau in Saxonia et Anhaltio die 8 Octobris 1619; mortuus Hammoniae die 13 Novembris 1689) fuit poeta et philologus Germanicus.

Filius sacerdotis gymnasium Halense frequentavit, antequam annis inter 1639 et 1641 in universitate Leucorea rhetoricae et poeticae artibus studuit. Anno 1641 iam Hammoniae vixit. Muneribus publicis carens consors multorum poetarum fuit; attamen multi lectoree res eius adamaverant. Cum aulicum laborem attingere non potuit, nolens volens poeta tantummodo factus est. Annis bellicis inter 1642 et 1648 in Batavia vitam degit (Amstelodami, Lugduni Batavorum, Traiecti ad Rhenum) ubi in editionibus pluribus litteras convertebat et edenda corripebat. Tunc occasio data est, ut viseret Londinium, Lutetiam, regionem Balticam et Daniam. Annis inter 1648 et 1656 iterum domi suae fuit, qua de causa saepe in proximam Cothenam ire fas suit. Ibi Societas fructifera eum in gremio suo accepit. Ibidem Ioannem Casimirum in equitatione debilitatum, ducem (Anhaltii-Saxoniae), delectabat atque voluptate spiritali perfundebat. Caesius civis Amstelodamensis factus est anno 1662, quippe qui in editionibus Elsevier multa bona faceret. Anno 1672 ei nupsit Maria Becker, linteorum negotiatrix; cum marito in Hammoniam itum est.

Viro isti perfectio et puritas linguae Theodiscae cordi fuit, unde iam anno 1643 sodalitatem linguisticam "Deutschgesinnte Genossenschaft" condiderat. Sodales ei cognomen Amplissimi (Der Fertige) dederunt. Sed Caesius, quoniam notiones semper in maiores extollere solitus est, interdum reprehensus et ludibrio habitus est.

Opera plus quam septuaginta confecit, poetica, critica, satirica, moralia. Maximi momenti habetur mythistoria Adriatische Rosemund (Amstelodami 1645), ubi confessionis varietas gannientes coïre non licet. Consecutae sunt interpretationes fabularum Milesiarum Francogallicarum et, post intermissionem longam, ipse exaravit Assenat (Norimbergae 1679; historia Iosephina in poësi et Simson (Norimbergae 1679; quod ponderis minoris). Autobiographica legi possunt autem in carmine eleganti Priorau oder das Lob des Vaterlandes (Amstelodami 1680). Caesius multa melea (ecclesiastica) verbis ornavit. De metris libellum utilem fecit titulo Hochdeutscher Helikon (1640) ad usum poetarum novorum. Linguistica tractavit in opere Hochdeutsche Sprachübung (Hammoniae 1643).

Via Hamburgensis (Winterhude in tribu) nomen eius portat Zesenstraße, cum in urbe natali monumentum ei erectum sit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum Caesium spectant.