Jump to content

Placunidae

E Vicipaedia
Classis : Bivalvia 
Ordo : Ostreoida 
Familia : Placunidae
Gray 1842 
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.

Placunidae sunt familia marinorum molluscorum bivalvium, Ostreidas Pectinidasque cognata. Quae familia ad Anomiidas arte cognata est, sed ab eis distinguitur quod Placunidae se ad superficiem duram non adfigunt, sed potius in luto vigent.

Placunidae suspensione vescuntur, in aquis humilibus turbidisque habitantes. Eae plerumque valva dextra deorsum iacent. Ligamen internum est, quod humilem formae litterae V exemplar efficit.

Sexus sunt distincti, et larvae libere natant.

In cultura humana

[recensere | fontem recensere]

Species familiae Placunidarum in oceanis Indico Pacificoque Occidentali late petuntur, in nonnullis regionibus aquacultura alitae.[1] Testis pellucidis magnae fiunt: eae pro vitro in vitreando? olim adhibitae sunt, sed hodie in manufactura ferculorum, umbraculorum lucernarum multarumque rerum ad ornamentum adsumptarum praecipue adhibentur. Caro in regionibus litoralibus comeditur.

Bivalvia

Haec stipula ad bivalve spectat. Amplifica, si potes!