Jump to content

Quantitas

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Quantitas (-ātis, f.) est quantum, quot, aut quotiens habetur rerum, quod secundum genus quantificatur coniunctim per numerum et unitatem mensurae. Exempli gratia: 63 km, 10 g, 60 s, 10 Hz, 4 mala, 1 grex ovium, deciens, bis, semel.

Quantitas habetur apud fundamentales rerum proprietates: quidditas vel substantia, quantitas, qualitas, mutatio, relatio, locus, tempus, positio, status, actio, et adfectio.

Secundum rei quidditatem eius quantitas potest esse homogenea aut heterogenea; et secundum qualitatem quantitas potest esse continua aut discreta. Latine unitas mensurae saepe ommititur cum de re discreta agitur, quia unitas iam implicita est.

Nexus interni

stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!